Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 325  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sine die, eo quod prædictus B. profectus22 fuit ad23 partes transmarinas in
[002] servitio nostro per24 præceptum nostrum. Et ex prædictis sumi poterit
[003] exemplum qualiter in casibus consimilibus25 fieri debeant resummonitiones.

Si generalis26 fieri debeat resummonitio ad bancum.


[005] SI autem generaliter27 fieri debeat resummonitio ad bancum, eo quod
[006] omnes loquelæ de banco positæ sunt28 sine die propter itinerationem
[007] iustitiariorum in diversis comitatibus, tunc fiat resummonitio in diversis
[008] comitatibus in tali forma.

Breve ad hoc vicecomiti quod clamare faciat.


[010] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod sine dilatione clamare
[011] facias in comitatu tuo et per comitatum tuum29 in hundredis et mercatis
[012] et per omnes partes de comitatu tuo, quod omnia placita quæ per brevia
[013] nostra vel per præceptum iustitiariorum nostrorum de banco atterminata
[014] fuerunt30 apud Westmonasterium infra31 octabas Sancti Hillarii proximo
[015] præteritas et Pascha32 proximo sequens,33 et quæ per præceptum nostrum
[016] posita fuerunt sine die occasione itinerationis talis vel occasione exercitus
[017] nostri de34 Wallia vel alterius, sint coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[018] talem terminum in eodem statu in35 quo fuerunt quando
[019] remanserunt sine die per præceptum nostrum occasione prædicta, tam de
[020] essoniis faciendis et non faciendis quam de omnibus aliis circumstantiis
[021] eorundem36 placitorum. Alia vero placita quæ per præceptum nostrum
[022] vel præceptum37 prædictorum iustitiariorum nostrorum itinerantium
[023] posita fuerunt post certum diem ad38 talem terminum apud talem locum
[024] ad39 talem terminum et talem,40 ibi deducantur et teneantur sicut ibi
[025] posita fuerunt. Et habeas ibi hoc breve et alia brevia omnia quæ penes te
[026] habes pertinentia ad prædicta placita. Teste etcetera.

Exceptio ex persona petentis propter lepram.


[028] f.426b] COMPETIT etiam tenenti exceptio dilatoria ex persona petentis
[029] eo quod separatus41 a communione gentium propter lepram quæ est in
[030] anima, ut si fuerit specialiter excommunicatus, quia sicut quis lepram
[031] poterit habere in corpore, ita et42 in anima. <Funestam enim43 vocem
[032] interdici oportet potius quam audiri, nec solum vox eorum interdicitur,
[033] sed si quid ab ipsis fuerit impetratum firmitatem non obtinebit. Cum excommunicato



Notes

22. Om., OA, MG.

23. in, OA, MG.

24. ad, OA, MG.

25. Om., OA, MG.

26. generaliter, OC, CE.

27. sic, MB, LA, OC, CE, CM; generalis, MC, Y, OB, MA; om., OA, MG.

28. sint, MA, CM.

29. Om., OB, MA, MB, Y.

30. fuerint, V, MA, OA.

31-33. ad talem diem, OA, MG.

32. sic, Y, LA, MB, MC; Paschæ, V; Pasch., OB, MA, OC, CE, CM.

34. in, V, OC, CE.

35. Om., OA, MG.

36. eorum, MA, CM.

37. Om., OA, MG.

38. et, OA, MG.

39-40. et ad alium terminum, OA, MG.

41. s. est, OA, OB, MB, MG.

42. excommunicationem, OA, MG; om., OC, CE.

43. Om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College