Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 324  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item pro servitio domini regis.


[002] VEL aliter si remansit sine die pro servitio domini regis, tunc sic: Ita
[003] quod loquela illa tunc sit in eodem statu in quo fuit quando remansit
[004] sine die eo quod prædictus talis profectus fuit in partes transmarinas in
[005] f.426] servitio nostro, vel alibi per præceptum nostrum et de quibus
[006] idem talis reversus est ut dicitur.

Item propter peregrinationem in Terram Sanctam.


[008] ITEM aliter si in Terram Sanctam, et tunc sic: Ita quod loquela illa tunc1
[009] sit2 in eodem statu in quo fuit quando remansit sine die, eo quod prædictus
[010] talis profectus fuit in Terram Sanctam, de qua3 reversus est ut dicitur,
[011] vel4 propter generale passagium cruce signatorum in Terram Sanctam, de
[012] qua nunc reversus est ut dicitur.5

Item si ad curiam christianitatis6 quacumque de causa vel in placito dotis.


[014] ITEM si placitum dotis7 in curia domini regis remanserit sine die propter
[015] inquisitionem transmissam ad curiam christianitatis, et tunc sic: Summone
[016] per bonos summonitores A. quod sit ad respondendum B. mulieri
[017] quare non reddidit8 ei dotem suam quæ eam contingit de libero tenemento9
[018] quod fuit talis viri sui etcetera, ita quod loquela illa tunc sit ibi in eodem
[019] statu in quo fuit quando remansit sine die, eo quod prædictus A. obiecit
[020] eidem B. quod non debuit inde dotem habere eo quod prædictus talis
[021] vir suus per quem dotem petiit vivus fuit, et unde prædicta B. coram
[022] prædictis iustitiariis nostris sectam sufficientem produxit quod mortuus
[023] est.10 Et sic de aliis ubi inquisitio facienda est in foro seculari. Si autem
[024] facienda sit inquisitio in curia christianitatis in suo casu in placito dotis,
[025] tunc11 sic:12 Et ita quod loquela illa, vel13 unde loquela illa,14 transmissa
[026] fuit15 ad curiam christianitatis, eo quod prædictus A. obiecit eidem B.
[027] quod non debuit inde dotem habere quia numquam fuit tali viro16 desponsata,
[028] vel aliter videlicet,17 legitimo matrimonio copulata.

Si in partes transmarinas in servitio domini regis, de advocatione.


[030] ITEM si de advocatione ecclesiæ fuerit loquela et remanserit sine die propter
[031] servitium domini regis, tunc fiat18 resummonitio ut supra. Si autem de
[032] assisa ultimæ præsentationis, tunc19 sic: Auditurus recordum et iudicium
[033] suum de assisa ultimæ præsentationis20 quæ summonita fuit coram eisdem
[034] iustitiariis nostris etcetera, inter A. petentem et eundem B. deforciantem,21
[035] ita quod assisa illa tunc sit in eodem statu in quo fuit quando remansit



Notes

1. Om., OB, MA, MB.

2. sit etc., MC, LA.

3. qua nunc, V, MB, OA.

4-5. Om., V, OA.

6. christianam, OB, MA.

7. Om., OB, MA, MB, OC, CE, Y.

8. reddit, V, OB, MB, MC; redd., Y, LA.

9. t. suo, OA, OC, MG, CE.

10. Om., Y, OB, MA, MB; fuit, OA; sit, MG.

11-12. Om., OA, MG.

13-14. Om., MSS. var.

15. fuerit, OB, MA, MB, Y.

16. v. suo, V, MC, LA, OA, MG.

17. Om., OA, MA, MG.

18. Om., OB, MA, MB.

19-20. Om., OA, MG.

21. deforciatorem, V; deforc., OA, OC, MA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College