Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 323  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] militibus quam aliis liberis36 et legalibus hominibus37 etcetera ut supra,
[002] accedas ad prædictam terram et per eorum sacramentum etcetera, et unde
[003] idem A. queritur quod prædictus C. vastum fecit et destructionem ad
[004] valentiam tanti, et inquisitionem mittas etcetera.

De loquelis ad curiam resummonendam quæ positæ fuerunt sine die ob alias38 causas.


[006] QUONIAM39 vero multis de causis et rationibus possunt loquelæ poni sine
[007] die in curia domini regis, et cessantibus vel terminatis causis illis necesse
[008] sit40 loquelas illas resummonere, ideo41 videndum qualiter fieri debeant
[009] resummonitiones ex causis diversis, et de quibus dictum est supra, videlicet
[010] qualiter debeat resummoneri loquela si42 propter bastardiam transmittatur
[011] ad curiam christianitatis,43 et sic in44 curia regia remansit sine die. Item
[012] si propter minorem ætatem si minor petat vel ab eo petatur. Nunc autem
[013] dicendum45 si remanserit sine die eo quod minor vocatus sit ad warantum,
[014] et tunc sic.

Breve de resummonendo loquelam ubi remansit sine die propter ætatem minoris qui vocatus fuerit ad warantum.


[016] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit
[017] etcetera ut supra, auditurus recordum et iudicium suum de loquela
[018] etcetera quæ fuit in eadem curia46 inter B. petentem47 et C. tenentem48
[019] de tanto49 terræ50 cum pertinentiis in tali villa, et unde idem C. qui tenens
[020] est vocavit ad warantum prædictum A., et ita quod loquela illa tunc sit in
[021] eodem statu in51 quo fuit quando remansit sine die, eo quod idem A. tunc
[022] fuit infra ætatem, et52 qui nunc habet ætatem ut dicitur. Et summone per
[023] bonos summonitores prædictum A. quod tunc53 sit ibi ad warantizandum
[024] prædicto54 C. terram illam, vel ad ostendendum quare warantizare non
[025] debeat. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera.

Item propter iter iustitiariorum.


[027] SI autem remanserit sine die propter iter iustitiariorum tunc sic: Summone
[028] etcetera ut supra, ita quod loquela illa tunc sit ibi in eodem statu in55
[029] quo fuit quando remansit sine die propter iter iustitiariorum per singulos
[030] comitatus. Vel sic: quando posita fuit coram iustitiariis ad primam
[031] assisam cum ad56 partes illas venissent ad quas nondum venerunt, sicut
[032] provisum fuit.



Notes

36-37. Om., OA, MG.

38. aliquas, aas., MSS. var.

39. et unde, OA, MG.

40. est, OA, MG.

41. Om., OB, MA, MB.

42. quæ, V, Y, OB, MA, MB; sed MG; om., OA.

43. christianam, MC, LA.

44. Om., MC, LA, OC, CE, CM.

45. d. est, OA, MG.

46. c. nostra, V, MC, LA; c. etc., OC, MG, CE.

47. tenentem, OA, OC, MG, CE.

48. petentem, OA, OC, MG, CE.

49-50. tanta terra, OA, OC, MG, CE.

51. Om., V, OA, MG.

52. Om., OA, OC, MG, CE.

53. Om., OA, MG.

54. prædictum, OC, CE, CM.

55. Om., OA, CE.

56. in, OA, OC, MG, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College