Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 322  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ætatem vel contra se a tenente ne ei respondeatur, tunc post resummonitionem
[002] fiat probatio ætatis si inde dubitetur,18 aut19 fiat resummonitio ad
[003] instantiam petentis per hoc breve.

De resummonendo loquelam ad curiam quæ remansit sine die propter minorem ætatem.


[005] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit
[006] coram iustitiariis nostris apud etcetera, auditurus recordum et iudicium
[007] suum de loquela quæ fuit in eadem20 curia nostra coram etcetera, inter B.
[008] petentem et prædictum A. tenentem de tanta terra cum pertinentiis in
[009] tali villa, ita quod loquela illa tunc sit21 in eodem statu in quo fuit quando
[010] remansit sine die, eo quod prædictus A. tunc fuit infra ætatem et22 nunc
[011] habet ætatem23 ut dicitur. Et habeas ibi summonitores et hoc breve.
[012] Teste etcetera. Cum autem24 ad curiam venerit si de ætate dubitetur fiat
[013] probatio ut supra. Si autem constiterit quod plenæ ætatis fuerit, tunc
[014] procedat loquela inter partes. Si autem nondum plenæ ætatis, tunc inquiratur
[015] infra quod tempus plenæ ætatis esse possit, et fiat inde mentio
[016] in rotulis.25 Cum autem sic probata fuerit ætas contra dominum capitalem
[017] cum26 petens recuperaverit27 seisinam, tunc si vastum factum fuerit vel
[018] destructio, fiat breve28 de seisina facienda et de inquisitione de vasto
[019] simul et in uno brevi in hac forma.

Breve cum seisinam recuperaverit iam maior factus versus dominum capitalem, et similiter de vasto facto infra ætatem in uno brevi.


[021] REX vicecomiti salutem. Scias quod29 A. filius et heres B. in curia nostra
[022] coram etcetera per iudicium eiusdem curiæ nostræ, sicut ille qui in eadem
[023] curia nostra ætatem suam probavit,30 legitime recuperavit seisinam suam
[024] versus C. de terris et tenementis quæ fuerunt prædicti B. patris sui in
[025] balliva tua, quarum terrarum et tenementorum idem C. custodiam habuit
[026] f.425b] de concessione nostra.31 Et ideo tibi præcipimus quod eidem A.
[027] de omnibus32 terris et tenementis quæ fuerunt prædicti B. patris33 sui,34
[028] vel quæ fuerunt in manu prædicti C. de eadem concessione nostra35 in
[029] balliva tua, sine dilatione plenariam seisinam habere facias. Et quoniam
[030] testatum est coram præfatis iustitiariis nostris quod prædictus C. dum
[031] terra illa fuit in manu sua de prædicta concessione nostra magnum fecit
[032] inde vastum et exilium in domibus, gardinis, boscis et aliis ad exheredationem
[033] ipsius A., tibi præcipimus quod assumptis tecum duodecim tam



Notes

18. dubitatur, OB, MA, MB.

19. sive, OC, CE; an, OB, MA, MB, CM; et, V, OA, MG.

20. Om., OA, MG, MC, LA.

21. sit, ibi, V, MC, LA, CM.

22-23. Om., OA, MG.

24. Om., OA, MG.

25. rotulo, MA, MB.

26. Om., OA, MG.

27. recuperabit, OA, MG, CM.

28. per b., MC, LA.

29. q. cum, OA, OC, MG, CE.

30. probaverit, V, OB, MA, MB.

31. Om., OB, MA, MB.

32. Om., OA, MG.

33-34. Om., OB, MA, MB, Y.

35. Om., OA, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College