Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 321  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] admittetur.70 Et quod ita probari debeat ætas habetis de termino Sancti
[002] Michælis anno regis Henrici tertio incipiente71 quarto72 comitatu Sussexiæ,
[003] de Iohanne de Breuse73 et Reginaldo de Breuse, quia iustitiarii per aspectum
[004] corporis non potuerunt74 esse certi de ætate prædicti Iohannis. Et
[005] ideo consideratum fuit quod fieret probatio per patriam et per parentes.
[006] Sed ad75 hoc quod assumi debeant76 parentes, videndum erit utrum fieri
[007] debeat probatio pro minori vel contra minorem, quia sive sic sive77 sic,78
[008] f.425] in omni casu possunt parentes1 esse suspecti. Aliæ vero responsiones
[009] omnes quia2 levem inducunt præsumptionem admittunt probationem
[010] in contrarium.

Item ex præsumptione, ut si quis alios implacitaverit sicut maior, aliis respondebit ut maior.


[012] PROBATUR quandoque3 ætas ex præsumptione etiam indirecte et4 sine
[013] corporis aspectu et sine testium productione, ut si quis agat contra alium
[014] et gerat5 se pro maiore, sive maior sit6 sive non, aliis agentibus contra
[015] se respondebit, si forte contra processum et factum suum dicat se esse
[016] minorem, quia ex quo semel fecit se maiorem et7 pro se, contra se habeatur8
[017] pro maiore. Item probari poterit quandoque ætas per assisam et per
[018] iuratores assisæ tantum,9 quandoque adhibitis aliis ex causa parentibus et
[019] vicinis, ut si quis qui in custodia extiterit petat hereditatem suam versus
[020] capitalem dominum per assisam mortis antecessoris, et obiciatur ei10
[021] quod non sit plenæ ætatis, et11 quo casu cum sic probata fuerit ætas
[022] sufficit, nec in contrarium admittitur convictio12 vel alia probatio propter
[023] consensum, maxime quantum ad illum qui huiusmodi exceptionem obiecit,
[024] licet secundum quosdam non teneat quantum ad alios,13 quia iuratores
[025] huiusmodi falli14 possunt vel15 falsum facere sacramentum prece vel pretio
[026] corrupti. Si autem minorem se dicat quis cum sit maior et ad tuitionem16
[027] sui prætendat minorem ætatem quod non respondeat, sufficit quod probetur
[028] ætas quocumque modo ut sic respondeat petenti, et per hoc tenebitur
[029] omnibus aliis respondere. Item ubi et quando debeat ætas probari videndum.
[030] Et sciendum quod in curia regis17 sine resummonitione, ubi ille cui
[031] obicitur minor ætas petens fuerit per assisam mortis antecessoris versus
[032] dominum capitalem. Si autem obiecta fuerit pro se ne respondeat ante



Notes

70. Om., OA, MG.

71-72. Om., OA, MA, MG.

73. Breus, Brusse, Beus., MSS. var.

74. possunt, V, OA, MG.

75. Om., OC, CE, LA, V(hic).

76. debent, OC, MG, CE; om., OA.

77-78. Om., OC, CE, OB, MB.

1. partes, OC, CE; om., OA, MG.

2. quæ, Y, OA, OB, MB, CM; qui, MA.

3. aliquando, OA, MG.

4. sed, OA, OC, MG, CE.

5. gerit, OC, CE, MA.

6. Om., OA, MG.

7. Om., OB, MA, MB, Y.

8. habetur, OA, MG.

9. tamen, OC, CE, CM.

10. Om., OA, MG.

11. Om., MC, LA.

12. contradictio, OA, MG.

13. illos, OA, MG.

14. Om., OA, MG.

15. Om., OA, MG.

16. intentionem, OA, MG.

17. domini r., MC, LA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College