Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 320  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nec41 quantum ad feodum militare. Item42 licet quantum ad socagium, non
[002] tamen quantum43 ad feodum militare.44 Item si dicat quod45 maior sit
[003] quia46 in curia domini regis placitavit sicut ille qui plenæ ætatis est, et ibi
[004] per iudicium recuperavit.

De probatione ætatis ex præsumptione per aspectum corporis.


[006] SED omnis talis47 responsio plenam et sufficientem probationem ætatis non
[007] inducit nisi tantum una, quæ sit per parentes48 et testes sufficienter49
[008] examinatos, et omnes aliæ inducunt præsumptiones, sicut aspectus corporis
[009] et aliæ. Sed tamen quædam admittunt probationem in contrarium et
[010] quædam nullam, sicut per aspectum corporis per visum iustitiarii, ut si
[011] appareat talis quod præsumi possit de eo vehementer quod plenæ ætatis
[012] fuerit, ut50 si fuerit51 barbatus, statura magnus vel huiusmodi. Et cum
[013] iustitiarii talem iudicaverint pro maiore, pro52 maiore53 habebitur quantum
[014] ad omnes, et non erit ulterius contra eorum iudicium disputandum. Sed
[015] quoniam apparet sæpius quod aliquis maior sit cum sit minor et e converso,
[016] cum minor sit apparet esse maior et ex hoc dubitaverint iustitiarii, de
[017] necessitate recurrendum est ad probationem patriæ54 et parentum,55 sive
[018] minor petat sive petatur ab eo.

Qualiter probatur ætas per patriam cum per aspectum corporis probari non possit, et per quos.


[020] SED qualiter hoc fieri debeat videndum.56 Et sciendum quod per duodecim
[021] legales homines vel57 plures si opus fuerit, quorum quidam58 de parentela
[022] eius qui dicit se esse maiorem et quidam qui non sunt59 de parentela eius,
[023] per quos rei veritas melius sciri poterit, et qui examinati nulla ratione
[024] inveniantur60 suspecti sed61 certis iudiciis62 manifesti. Et est forma sacramenti.
[025] Iurare63 enim debent quod talis habet ad minus viginti et unum
[026] annum vel plus, vel quod non sit viginti et unius anni. Iurabit autem
[027] primus sic, quod habet viginti64 et unum65 annum et amplius si fuerit
[028] masculus. Si autem femina, quod habet quatuordecim vel quindecim
[029] annos et amplius, sic eum deus adiuvet etcetera. Et post primum alius
[030] sic: Et illud sacramentum quod talis66 fecit verum est, sic67 me deus68 etcetera.
[031] Et sic alii omnes. Et sic admittetur minor ad agendum vel respondendum
[032] secundum diversitatem tenementorum, vel si dixerint contrarium non69



Notes

41. vel, OA, MG.

42-44. Om., OA, MA, MG.

43. Om., V, OB, MB, Y.

45. Om., OA, MG.

46. quod, OA, MG.

47. Om., OA, MG, OC, CE.

48. emptor., OA, MG.

49. sufficientes OC, MG, CE, CM.

50-51. Om., OA, MG.

52-53. Om., OA, OC, MG, CE, CM, MC.

54-55. peremptor., OA, MG.

56. videtur, OA, MG; videlicet, OC, CE.

57. vel per, MC, LA.

58. quidem, LA, OA; quid., MSS. var.; quædam, MB. CE.

59. sint, MC, LA, OC, CM.

60. inveniatur, LA, CE.

61. Om., OA, MG.

62. i. et, OA, MG.

63. iudicare, OB, MA, MB, CE.

64-65. xxi, MSS. var.

66. ille, OA, MG.

67. sicut, V, OA.

68. d. adiuvet, V, OA, MG.

69. Om., OA., MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College