Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 319  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] seisina sua20 vel quasi recuperanda quam in vita sua amisit, quam heres
[002] licet minor sit in minore ætate recuperabit per breve de ingressu, quia
[003] sicut minor ad tale breve de ingressu infra ætatem respondere tenetur,
[004] fortiori ratione ei in consimili casu respondebitur. Cum autem quis huiusmodi
[005] iura ex donatione21 regis vel alterius vel ex constitutione22 dominorum
[006] fundi, et libertates tales habuerit23 et illis usus fuerit, seisinam et usum
[007] transmittit ad heredem, et eandem seisinam habebit heres sive maior
[008] fuerit sive minor quam habuit antecessor. Et cum semel in seisina fuerit
[009] status suus mutari non poterit, secundum quod antecessor suus obiit in
[010] seisina vel quasi. Et in24 huiusmodi25 non amittit26 quis licet statim non
[011] utatur, licet uti possit,27 donec fuerit disseisitus, vel cum statim uti non
[012] possit quia casus non evenit quod uti posset.28 Sed cum casus evenerit
[013] quod uti possit29 et tunc non utatur sed alius, vel cum uti velit impediatur
[014] quod uti non possit vel non commode et sic disseisitus, in minori ætate
[015] heredis non poterit status antecessoris mutari, nisi ex nova actione per
[016] heredem de seisina. Sed si heres in seisina fuerit nemini infra30 ætatem
[017] respondebit. Et sic status suus mutari non poterit.

Si in assisa mortis antecessoris vel in placito per breve de recto obiciatur minori quod placitare non possit quia minor est, replicare poterit et dicere.


[019] CUM autem minori opposita fuerit exceptio minoris31 ætatis32 quod petere
[020] non possit per breve de recto vel seisinam antecessoris versus custodem,
[021] respondere poterit et replicare et dicere, Maior sum et plenæ ætatis, et hoc
[022] bene patet, quia omnes domini mei de quibus teneo præter te reddiderunt mihi
[023] f.424b] hereditatem meam et me habent pro maiore. Vel respondere poterit
[024] quod ætatem suam33 probavit coram talibus. Et quoniam aliquando de
[025] ætate dubitari34 poterit, videndum qualiter probatur ætas, quia respondere
[026] poterit tenens replicationi suæ quod non est plenæ ætatis, quia si restituta
[027] sit ei hereditas hoc fuit in fraudem, nec ei35 præiudicare debet fraus illa.
[028] Item si respondeat36 petens quod plenæ ætatis sit et quod ætatem suam
[029] probaverit37 per inquisitionem et per patriam, responderi poterit a tenente
[030] quod hoc ei nocere non debet, quia iuratores male iuraverunt38 vel quod
[031] iustitiarii decepti39 fuerunt, si probata fuerit40 ætas per aspectum corporis.
[032] Item responderi poterit quod non est plenæ ætatis quantum ad socagium



Notes

20. Om., OC, MG, CE.

21. dicta actione, OA, MG.

22. concessione, OB, MA, MB; donatione, CM.

23. habuerint, OC, MG, CE, OA (-unt).

26. amittet, OA, MG.

24-25. nihilominus, OA, OC, MG, CE.

27. posset, OA, MG.

28. possit, MC, LA.

29. non p., OA, MG; posset, V.

30. ante, OA, MG.

31-32. minoritas, OA, MG.

33. Om., OA, MG.

34. dubitare, MSS. var.

35. illi, V; om., OB, MA, MB, CM.

36. r. ei, OA, MG.

37. probavit, OA, MG.

38. iuraverint, V, OC, CE.

39. male d., V, OB, MA, MB, Y.

40. fuit, V, OB, MB, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College