Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 31  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] talem virum suum17 et dicere quod prædicta talis postea in ligia viduitate
[002] sua confirmavit18 donum viri sui, vel quod in ligia viduitate sua19 remisit
[003] ei totum ius et clamium suum. Item ad hoc quod dicit cui in vita sua
[004] contradicere non potuit, respondere potest20 quod prædicta mulier fuit
[005] personaliter in curia domini regis cum viro suo, et donum illud liberaliter
[006] et bona voluntate21 sine aliqua coactione concessit et ratum habuit, quod
[007] quidem terminari poterit per inspectionem rotulorum, quod22 quidem non
[008] esset si hoc fieret extra curiam regiam,23 quia ibi fieri possent24 coactiones
[009] contra voluntatem quod quidem non fieret in curia domini regis. Ibi enim
[010] nulli25 violentia infertur nec metus incutitur,26 nec est27 veri simile aliquem
[011] in curia domini regis per violentiam compulsum ad aliquid contra voluntatem
[012] faciendum vel non faciendum, cum ibi tutum invocari possit
[013] auxilium. Item distinguendum erit in hoc casu utrum donatio facta fuerit
[014] per virum ad hoc revocetur, vel teneat ex causa honesta et necessaria et
[015] communi utilitate tam viri quam uxoris, vel ex causa voluntaria tantum.
[016] Si autem ex causa honesta, ut si28 communi filio fiat donatio vel in maritagium
[017] cum filia, hoc erit ex causa honesta et ideo tenenda ubicumque
[018] facta. Si autem tantum ex causa voluntaria et non utili, tunc aut intervenerit
[019] coactio vel non. Si autem coactio intervenerit quod de facili perpendi
[020] poterit per vultum et per29 gestum mulieris, quamvis in curia
[021] domini regis numquam fiat inde cirographum sed vix irrotulatio30 concedatur.
[022] <Et notandum quod irrotulatio per se sine cirographo numquam
[023] tollet actionem uxoris post mortem viri.31 Et si uxor præmoriatur heres
[024] eorum communis numquam recuperabit per aliquam actionem, cum
[025] warantizare teneatur ut heres patris propter homagium et servitium quod
[026] ei accidit ex feoffamento patris, contra donum patris quod mater in vita
[027] suam numquam revocavit, ne sit eiusdem tenementi dominus et tenens.
[028] Si autem cum mater peteret vocaretur ad warantum et amitteret, ita
[029] irritum esset donum patris et dissolveretur homagium inter ipsum et
[030] feoffatum a patre suo, et ipse teneretur ad excambium de hereditate
[031] patris, et cum mater obtinuerit et descendat hereditas materna ad ipsum,
[032] numquam reviviscit32 homagium quod per matrem quæ per iudicium
[033] f.322] obtinuit semel est extinctum. Si autem sic feoffaverit vir tenendi1
[034] de dominis capitalibus vel si alium habuerit antenatum de alia uxore,



Notes

17. Om., LA, MA.

18-19. Om., OB, MA, MB.

20. poterit, V, OB, MA, MB.

21. v. sua, V, OC, MG.

22. et quod, OC, MG.

23. regis, OC, CM; om., MG.

24. possunt, V, MA, OC; om., MG.

25. nulla, V, MA, OC, MG, CM.

26. incurritur, OA, CE, Y, OB, MA; inquiritur, MB; ingeritur, CM; moritur, MG; mortis, OC.

27. Om., OB, MA, MB.

28. Om., OB, MA, MB.

29. Om., LA, CM.

30. in rotulo, OB, MA, MB, OC.

31. viri sui, MG, CM.

32. remisit, MG, CM.

1. tenenda, MC, LA; tenendum, V, MG (tenend.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College