Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 318  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] domino anno et die nihil sit petitum. Item si68 de maritagio alicuius vel
[002] alia re agatur unde69 minor vocatus fuerit ad warantum, si anno et die
[003] quo antecessor minoris fuit vivus et mortuus fuit idem70 antecessor seisitus
[004] de maritagio illo, minori infra ætatem respondebitur. Ut de termino Sancti
[005] Michælis anno regis Henrici nono incipiente decimo comitatu Eboraci,
[006] de Willelmo de Carletone71 et Ricardo de Percy. Item casus de minore quod
[007] f.424] si quis pepigerit cum domino capitali ne heres suus sit in custodia
[008] cum fuerit infra ætatem, vel ne relevium det cum plenam ætatem habuerit,
[009] et talis dominus capitalis superiorem capitalem dominum habeat, si
[010] contingat utrumque tenentem mori heredibus eorum infra ætatem existentibus,
[011] et custodia heredis tenentis medii devenerit1 in manum superioris
[012] capitalis domini, non poterit heres tenetis inferioris liberari, quin sit in
[013] custodia superioris capitalis domini, vel quin relevium det si maior fuerit,
[014] non obstante carta vel conventione facta cum tenente medio, nisi talis
[015] heres ostendere possit quod carta sic usitata fuerit quod alius heres præcedens
[016] quietanciam habuerit, quod per talem conventionem sub custodia
[017] superioris capitalis domini non extiterit2 vel quod relevium non dederit.
[018] Ut de comitissa de Insula capitali domina et Willelmo de Crevequer3
[019] tenente suo et4 Willelmo de Honewelle5 tenente Willelmi, et unde Willelmus
[020] de6 Crevequer7 fuit medius inter comitissam et Willelmum de Honewelle.
[021] Quod autem dicitur quod status minoris mutari non debet in rebus corporalibus,
[022] sic8 nec in iuribus nec in9 libertatibus, ut si cui concedatur
[023] libertas de faciendo aliquid in alieno vel in10 proprio, vel de utendo fruendo
[024] in alieno, vel de habendo in alieno vel in11 proprio, de faciendo gurgitem,12
[025] stagnum,13 molendinum, piscariam vel huiusmodi. De utendo fruendo
[026] sicut eundi, agendi, aquam ducendi, falcandi, fodiendi vel14 huiusmodi.
[027] Item de habendo in proprio ferias,15 mercata, furcas vel16 huiusmodi,17 tol
[028] et them,18 licet ille cui huiusmodi iura conceduntur statim non utatur,
[029] tamen est quasi in seisina et ius illud transmittit ad heredem suum
[030] maiorem vel minorem, et semper videtur19 uti donec amiserit per non usum,
[031] hoc est donec omnino eiectus fuerit et disseisitus vel quod commode uti
[032] non possit, et sic nihil transmittit ad heredem nisi tantum actionem de



Notes

68. Om., LA, MA, CM.

69. cum, OA, MG.

70. Om., OA, MG.

71. Caleton., Karleton., Karletona, MSS. var.

1. deveniat, OA, MG; venerit, OB, MA, MB, Y.

2. obstiterit, OA, MG.

3. Crecur., Trecur., Cruter., Trecurio, MSS. var.

4. Om., OC, MG, CE.

5. Huniwell., Honiwest, Homwest, Honywelle, Hun(m)well., MSS. var.

6-7. Om., OA, OB, MA, MB, CM, Y.

8. sicut, MC, LA.

9. Om., OA, MA, MG.

10. Om., MSS. var.

11. Om., MC, LA, OC, CE, Y.

12. g. vel, OA, MG.

13. s. vel, OA, OC, MG, CE.

14. et, OA, OC, MG, CE, MB.

15-16. furcas, m., ferias et, OA, OC, CE, MG.

16-17. Om., OB, MA, MB.

18. teham, tham, theam, tem, MSS. var.

19. præsumitur, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College