Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 317  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quam de tenementis, ut si a minore48 petantur servitia et
[002] consuetudines de quibus pater vel alius antecessor suus quietanciam habuit
[003] anno et die quo fuit vivus et mortuus, minor ante ætatem petenti non
[004] respondebit. Item nec mutari debet status suus, ut si servitia et consuetudines
[005] debitæ exigantur a minore, et pater vel alius antecessor illa fecerit
[006] alii49 domino capitali quam ei qui nunc petit anno et die quo fuit vivus et
[007] mortuus, minor petenti non respondebit ante ætatem, quia ab eo cui
[008] antecessor solvit recedere non potest ante ætatem. Et sic non mutatur
[009] status minoris ante ætatem, sive sit tenementum sive servitium sive libertas
[010] sive quid tale, dum tamen per inquisitionem constiterit de veritate,
[011] cum tali protestatione quod salvum sit ius minoris cum ad ætatem pervenerit,
[012] non obstantibus cartis50 vel instrumentis antecessorum in contrarium
[013] facientibus, cum minor ad cartas infra ætatem respondere non
[014] possit, ut si custos nomine minoris consuetudines petat et servitia de
[015] quibus pater vel alius antecessor minoris seisitus obiit, licet tenens51
[016] cartas sufficientes vel alia instrumenta ostenderit52 quod aliter tenere
[017] debeat53 et per alia servitia, pro seisina antecessoris et pro minore iudicabitur,
[018] quia ad cartas respondere non potest. Et vice versa si minor indebita
[019] petat servitia et consuetudines et tenentes sui quietanciam54 allegaverint
[020] quod anno et die etcetera, ante ætatem minoris non respondebunt. Et
[021] eodem modo si dominus capitalis minoris55 indebita servitia et inconsueta56
[022] petat a minore. Idem etiam erit quod status minoris mutari non debet,
[023] ut57 si pater vel alius antecessor minoris58 aliquem tenentem suum adquietaverit
[024] de servitio illo versus superiores dominos capitales anno et die
[025] etcetera, ille59 minor eundem sine aliqua60 contradictione adquietabit.
[026] Quod quidem dici poterit de eo qui terram dederit alicui domui religiosæ
[027] in liberam, puram61 et perpetuam elemosinam, si abbas vel prior distringatur
[028] pro aliquo servitio forinseco vel alio, si anno et die quo antecessor
[029] minoris donator obiit, fuit talis querens in seisina de quietancia62 ita quod
[030] antecessor minoris eum adquietaverit, heres quamvis minor eum adquietabit.
[031] Ut de termino Sancti Michælis anno regis Henrici nono incipiente63
[032] decimo64 comitatu Cantiæ,65 de priore de Mertone et Nigello de Moubray.66
[033] Et idem erit licet warantus nihil solverit nec67 adquietaverit cum a capitali



Notes

48. minori, OA, MG, LA.

49. alio, OA, MA, MG.

50. vel c., MC, LA.

51. tenentes, V, OC, CE, CM, LA.

52. ostenderint, V, OC, CE, CM, LA; oportet, MG; om., OA.

53. debeant, V, OC, CE, CM, LA.

54. a(c)quietantiam, OA, MG, OC(-ia), CE(-ia).

55. minorum, OC, CE, LA.

56. consueta, OB, MA, MB, OA, MG; cons. (= consuetudines?), CM; consuetudines et inconsuetas, V.

57. nec, OA, MG.

58. Om., OA, MG.

59. et ille, OA, OC, MG, CE.

60. alia, MSS. var.

61. Om., OA, MG.

62. acquietancia, OC, CE, MC; om., LA.

63-64. Om., OA, MG, MA.

65. Lanc., OC, MG, CE.

66. Mubray, Monbray, Munbray, MSS. var.

67. vel, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College