Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 316  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habere non poterit, sicut inter virum et uxorem, ut si vir plenæ ætatis
[002] existens ducat in uxorem aliquam cum22 hereditate23 quæ fuerit infra
[003] ætatem, et implacitati fuerint de re24 uxoria,25 propter minorem ætatem
[004] uxoris26 remanebit loquela sine die quousque uxor de cuius iure agitur
[005] effecta fuerit plenæ ætatis. Si autem vir tenens fuerit infra ætatem et uxor
[006] plenæ ætatis, cum implacitati fuerint non remanebit loquela sine die
[007] propter minorem27 ætatem viri, sive nupta fuerit ante impetrationem
[008] brevis vel post, quia mulier implacitata de iure suo si propter minorem28
[009] ætatem viri differre posset iudicium, ita posset quælibet mulier in fraudem
[010] nubere viro minori sive participes haberet sive29 non, quod esset iniquum,
[011] et sive hereditas partita esset sive non. Et idem dici posset30 si qua mulier
[012] nuberet villano, cum fraus talibus patrocinari non debeat. Et de hac
[013] materia inveniri poterit, scilicet de uxore maioris31 ætatis32 et viro33
[014] minoris, in rotulo de termino Sancti Hillarii apud Westmonasterium anno
[015] regis Henrici quinto34 decimo35 comitatu36 Norhamtoniæ,37 de Willelmo
[016] Longespeye minore et Idonea uxore eius maiore.

Si mulier plenæ ætatis cum hereditate nupta fuerit minori vel e converso.


[018] SI autem vir et38 uxor hereditatem et rem uxoris39 simul petant, quorum
[019] unus eorum40 sit infra ætatem, si vir plenæ ætatis fuerit et uxor infra, sive
[020] ante breve impetratum sive post contraxerint, remanebit loquela sine
[021] die usque ad ætatem uxoris quæ fuerit infra ætatem, et hoc si nupserit41
[022] ante breve impetratum. Si autem post, cadit omnino breve si tenens
[023] f.423b] voluerit, vel differtur42 actio usque ad ætatem uxoris de cuius
[024] iure agitur. Si vero maritus fuerit infra ætatem et uxor fuerit plenæ ætatis,
[025] non remanebit loquela propter minorem ætatem viri ut supra si contraxerint
[026] ante breve. Si autem minor petat contra minorem43 vel maior
[027] contra minorem44 vel e converso in causa possessionis, quid45 fieri debeat
[028] satis dictum est supra in46 tractatu de assisa mortis antecessoris. Si autem
[029] in causa proprietatis, nec petens petere poterit nec tenens tenebitur ei
[030] respondere sive petens maior fuerit sive minor ante plenam47 ætatem.

Status minoris mutari non debet nec de tenementis nec de servitiis et consuetudinibus.


[032] STATUS enim minoris mutari non debet non magis de servitiis et consuetudinibus



Notes

22-23. quæ h. habuerit et, OA, MG.

24-25. hereditate u. non respondebit, OA, MG.

26. u. suæ sed, OA, MG.

27. maiorem, OA, MG.

28. maiorem, OA, MG.

29. vel, V, CM.

30. possit, Y, OB, MA, OC, CE; poterit, V.

32. Om., OC, MG, CE.

31-33. Om., OA.

34-35. Om., OB, MA, MB.

36-37. Om., OA, MG.

38. Om., OB, MA, MB, Y.

39. uxoriam, MC; uxoris, Y, MG, MM; uxor., MSS. gen.

40. Om., OB, MA, MB, Y.

41. nupserint, MC, LA, OC, CE, CM, Y.

42. differetur, OA, MG.

43. maiorem, OA, MG, LA.

44. maiorem, OC, CE, CM, MC.

45. quod, Y, OB, MB; quidem, MA.

46. de, OC, CE; ut de, MG.

47. Om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College