Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 315  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.423] warantum in comitatu, ne tenens cogatur petenti in principali
[002] respondere vel1 ne ulterius procedat in principali ante ætatem fiat ei tale
[003] breve.

Breve ne minor respondeat infra ætatem de libero tenemento suo donec sit talis ætatis etcetera.


[005] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod non permittas quod A.
[006] implacitet B. de tanta terra cum pertinentiis in tali villa, unde idem A.
[007] trahit ad warantum C. qui est infra ætatem et warantus eius esse debet
[008] ut dicit, donec idem C. talis sit ætatis quod possit et debeat secundum
[009] consuetudinem Angliæ terram warantizare. Et hoc locum habet si minor
[010] in comitatu vocetur ad warantum. Et cum minor respondere non teneatur
[011] de aliquo de quo antecessor suus obierit seisitus ut de feodo, a contrario
[012] sensu videtur quod respondere debeat de omni de quo antecessor suus non
[013] obiit seisitus ut de feodo, facta prius inquisitione sive res corporales petantur
[014] sive2 iura. Seisiri autem poterit quis de re corporali in qua ius habet,
[015] sive3 de iure ad rem vel ad personam pertinente. Et unde si de re corporali
[016] agatur4 et fuerit seisitus anno et die quo fuerit vivus et mortuus, locum
[017] habet quod dicitur. Si autem iura sint et5 in seisina erit6 anno et die quo
[018] moritur, licet non fuerit usus anno et die quo moritur, dum tamen
[019] non sit deusus,7 hoc8 est quod non9 amittat per non usum, sicut dici
[020] poterit de servitutibus, de pastu pecoris et aliis consimilibus.

Si plures sint coheredes quorum quidam infra ætatem et quidam non.


[022] ITEM10 cum nullus teneatur11 respondere ante ætatem plenam, tamen si
[023] plures sint unum ius habentes quasi unum corpus, licet12 plures sint plenæ
[024] ætatis et unus vel duo infra, illi qui plenæ ætatis sunt exceptionem dilatoriam
[025] habebunt13 ex persona talium quousque omnes plenam habuerint
[026] ætatem, et sic exceptionem consequentur14 ex personis aliorum, quam ex
[027] personis propriis non15 habebunt. Et quod dicitur de tenente dici poterit
[028] de petente, ut si tenens sine participibus suis qui sunt infra ætatem respondere
[029] non teneatur, vice versa tenenti16 a petente17 sine participibus
[030] non debet18 responderi,19 ut infra dicetur plenius de participibus.20

Item oritur exceptio ratione adiuncti sicut de participe et uxore.


[032] ITEM exceptionem habere poterit quis ratione adiuncti quam21 ex se ipso



Notes

1. ut, OC, CE; om., OB, MA, MB, CM.

2. seu, OB, MA, MB.

3. seu, OB, MA, MB.

4. agat, OA, MG.

5. Om., MC, LA, CM.

6. fuerit, V, OA, OC, MG, CE; erat, MA; om., CM.

7. inusus, OC, CE; disseisitus, OA, MG.

8-9. Om., OA, MG.

10. Om., OA, MA, MG.

11. tenetur, OA, MG.

12. et, OC, CE; quasi, MG; vel, CM.

13. habent, OB, MA, MB.

14. consequatur, OA, MG; consequetur, OC, CE; consequenter, MA, MB; sequenter, OB; om., CM.

15. unde, OA, MG.

16-17. petenti a tenente, MC, LA, OC, CE, CM; a tenente, MG; om., OA.

20. p. suis, OA, MG.

18-19. tenetur respondere, OA, MG.

21. quod, OA, OC, MG, CE, CM, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College