Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 310  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] obstabit ei exceptio villenagii, ut supra in pluribus locis: et similiter in16
[002] itinere Martini de Pateshilla de loquelis17 quæ fuerunt18 super iudicium in
[003] diversis comitatibus anno regis Henrici tertio comitatu19 Dorsetiæ,20 de
[004] Hamelino filio Radulfi.

Item ex crimine si convictus fuerit de felonia vel aliquis antecessorum.


[006] DATUR etiam exceptio tenenti ex persona petentis peremptoria ex crimine
[007] et delicto petentis, de quo per iudicium fuerit21 convictus ut22 utlagatus,
[008] vel23 si terram abiuraverit et postea per regem fuerit restitutus ad pacem, et
[009] quæ eodem modo competit tenenti ex persona antecessorum petentis sicut
[010] ex persona sua propria, ita quod hereditas vel tenementum petitum descendere24
[011] non possit ad petentem,25 ut si ipse petens feloniam fecerit,26
[012] pater vel frater, mater vel soror, a quo vel per quem ius descendere deberet
[013] ad petentem. Refert tamen qualiter quis fuerit utlagatus et qualiter restitutus,
[014] et utrum utlagatus fuerit per legem terræ vel contra legem terræ
[015] et27 per voluntatem. Et contra istam exceptionem respondere poterit
[016] petens multis modis quod non28 secundum legem terræ. Item quod non in
[017] loco debito sicut in comitatu. Item quod non interrogatus de comitatu in
[018] comitatum, sed in mercatis et in29 aliis publicis locis clamatus utlagatus
[019] per breve domini regis et per solam voluntatem domini regis, ordine
[020] iuris non observato: ut de termino Sancti Michælis anno regis Henrici
[021] quinto decimo comitatu Salopiæ, de Fulcone30 filio Warini. Et qualiter et
[022] quando talis exceptio valere debet videri poterit supra31 de placitis32
[023] f.421b] coronæ de utlagatione utlagatorum et eorum inlagatione,33 et ad
[024] quæ restituantur et ad quæ non.

Item per34 mortem civilem si quis se contulerit religioni quod habitum susceperit professionis.


[026] COMPETIT etiam35 exceptio tenenti ex persona petentis peremptoria propter
[027] mortem civilem, ut si quis se religioni contulerit et postmodum ad sæculum
[028] reversus36 agere velit et hereditatem petere, non audietur, cum semel
[029] quis se religioni contulerit renuntiat omnibus quæ sæculi sunt, habita
[030] tamen37 distinctione utrum habitum probationis tantum susceperit vel
[031] habitum professionis. Et cum sic obiecta fuerit talis exceptio, inquisitio
[032] curiæ christianitatis demandabitur facienda cum contra talem exceptionem



Notes

16. de, V, OB, CM.

17. loquela, V, OA, MB.

18. fuit, OA, MB; fuerit, V.

19. in c., V, OC, CE.

20. Essex., OC, CE; Dorcestr., MB; ut, OA.

21. fuit, V, OB, MA, MB.

22. sic, OB, MA, MC, MG, CM, LA; et, OC, CE, MB; om., OA.

23. ut, OB, MA.

24. retinere, OA, MG.

25. pacem, OA, MG.

26. fecit, V, OB, MB; om., MA.

27. Om., OA, OC, MG, CE, CM.

28. non est, V, OB, MB.

29. Om., MSS. var.

30. Falcone, Fulcono, Fulc(g)an., MSS. var.

31. Om., V, OB, MA, MB; scilicet, MG.

32. placito, MSS. var.

33. utlagatione, OA, OC, MG, CE.

34. propter, OA, OC, MG, CE.

35. Om., V, OB, MA.

36. Om., OB, MA, MB.

37. Om., OA, OB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College