Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 309  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inter tenementa neque inter iura, talis numquam adquirit quia non consentit.
[002] Sed discussio huiusmodi exceptionis discretioni iudicis relinquetur.1

Item exceptio ex persona petentis si fuerit surdus et2 mutus naturaliter.


[004] COMPETIT etiam tenenti3 exceptio peremptoria ex persona petentis propter
[005] defectum naturæ, ut si quis fuerit surdus et4 mutus naturaliter, scilicet5
[006] quod omnino loqui non possit nec audire, non autem si tarde audiat vel
[007] loqui fuerit aliquantulum impeditus. Et talis cum naturaliter surdus
[008] fuerit et mutus adquirere non potest, quia non potest consentire quia
[009] verba stipulantis audire non potest omnino: et cum omnino audire non
[010] possit nec omnino loqui, voluntatem et consensum exprimere non potest
[011] neque verbis neque signis. Naturaliter dico, hoc est a nativitate, sicut
[012] dicitur de cæco qui cæcus fuit a nativitate, quia si hoc alicui evenerit a
[013] casu inquirendum erit6 qualis fuerit ante huiusmodi infortunium, quia si
[014] loqui potuit ab initio et audire et consentire per se et per procuratorem
[015] adquirit et adquisita retinet. Sed tamen de facili non transfert ad alium
[016] adquisita. Sed cum surdus et mutus naturaliter adquirere non possit, per
[017] officium iudicis invenienda sunt ei necessaria quoad7 vixerit8 pro qualitate
[018] personæ et hereditatis quantitate si heres esse debuit, et si semel auctoritate
[019] curatoris adquisierit, si fuerit inde9 eiectus,10 recuperabit per assisam
[020] sicut minor.

Exceptio propter morbum incurabilem sicut de leproso.


[022] DATUR etiam exceptio tenenti ex persona petentis peremptoria propter
[023] morbum petentis incurabilem et corporis deformitatem, ut si petens leprosus
[024] fuerit et tam deformis quod aspectus11 eum sustinere non possit, et
[025] ita quod12 a communione gentium sit separatus, talis quidem placitare non
[026] potest neque hereditatem petere: ut de termino Sanctæ Trinitatis anno
[027] regis Henrici undecimo comitatu Herefordiæ, de Agnete quæ fuit uxor
[028] Iohannis de Westwike petentem dotem.13 Huiusmodi vero morbus repellit
[029] petentem ab agendo, sed hereditatem iam habitam non adimit morbus
[030] superveniens sed habendam.14

Item datur exceptio ex cognitione ubi quis cognovit se esse villanum in curia.


[032] DATUR etiam15 exceptio tenenti ex persona petentis peremptoria per confessionem
[033] et cognitionem petentis, sive liber sit sive servus. Ut si quis in
[034] curia domini regis semel se cognoverit esse villanum, licet liber sit semper



Notes

1. relinquatur, V, MA, MC, CM; -itur, OA, MG.

2. vel, OA, OC, MG, CE, MA.

3. petenti, OA, MG; om., OB, MA, MB.

4. vel, MA, MB, OC, CE.

5. secundum, OC, CE, CM; om., MG.

6. est, OA; om., MC, LA, MG, CM.

7-8. quo advixerit, MSS. var.

9-10. mutus, OA, MG.

11. a. eius, OA, MA.

12. Om., OB, MA, MB.

13. dotem eius, V, OA, MG.

14. habenda, MG, CM; habend., MSS. var.

15. Om., OB, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College