Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 311  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit replicatum, et secundum illam inquisitionem in foro seculari
[002] erit iudicandum, sicut contigit38 de Willelmo Burdun39 de Deseburgh40
[003] qui uxorem duxit quandam postquam effecta fuit monialis. Est41 etiam
[004] mors civilis in servo in42 servitute sub potestate domini constituto. Huiusmodi
[005] vero servitus mortalitati comparatur quia fuit aliquando in manu
[006] domini43 vita et mors, sed non modo propter severitatem dominorum sed
[007] in manu domini regis. Sed cum tales44 potestatem domini sui effugerint45
[008] quasi resuscitati46 ad vitam aliquantulum respirant,47 secundum quod
[009] superius perpendi poterit de exceptione servitutis.

De exceptionibus quæ competunt ex persona petentis et quæ dilatoriæ sunt sicut de minori ætate.


[011] DICTUM est in proximo superius de exceptionibus quæ competunt tenenti
[012] ex persona petentis48 et quæ peremptoriæ sunt et perpetuæ. Nunc autem
[013] dicendum est de exceptionibus quæ competunt eidem ex persona eiusdem
[014] quæ dilatoriæ sunt et temporales. Et imprimis de illa quæ petenti49 opponitur
[015] qui50 ante tempus agere non potest eo quod est minor et infra
[016] ætatem, maxime in causa proprietatis, nec etiam conveniri, qua obiecta
[017] si constiterit ipsum esse minorem differtur51 actio quousque maior effectus
[018] fuerit: sed non cadit breve, sed resummoneatur loquela cum pervenerit ad
[019] ætatem, nisi forte talis sit actio ad quam infra ætatem respondere teneatur.
[020] Et quoniam diversæ sunt ætates et diversimode iudicandæ secundum
[021] diversitatem actionum, personarum et tenementorum, ideo de ætatibus
[022] qualiter inter52 se differant53 videamus. Sed de hac materia et differentia
[023] ætatum dicitur in parte supra in tractatu de custodia minorum qui esse
[024] debent sub custodia et cura dominorum et per quantum tempus. Sed
[025] quoniam minor quandoque infra ætatem minorem agere poterit et convenire
[026] maiorem,54 et quandoque cum fuerit in seisina respondere tenetur
[027] infra ætatem in quibusdam55 tam minori quam maiori, in quibusdam56
[028] autem57 nec maiori nec minori ante plenam ætatem, videndum imprimis
[029] in quibus casibus infra ætatem agere possit et petere et quæ et qua actione.
[030] f.422] Et sciendum quod in omni ætate petere poterit1 seisinam propriam
[031] si fuerit disseisitus per assisam novæ disseisinæ, quandocumque2 et
[032] qualitercumque fuerit disseisitus. Item seisinam antecessorum cuiuscumque



Notes

38. contingit, OA, OC, MG, CE, CM.

39. Burdon, Burdon., Bord., Bordon., MSS. var.

40. Desewode, Seckebrug., de Sobug., Desseburg., MSS. var.

41. et, OA, MB.

42. et, OA, MG; et in, OC, CE.

43. d. regis, OB, MA, MB, CM.

44. talis, OA, OC, MG, CE.

45. effugerit, OA, OC, CE; om., MG.

46. restituti, MA, MB.

47. respirat, OA, MG.

48. tenentis, OA, OC, MG, CE.

49-50. competit minori quia, OA, MG.

51. differetur, OA, OC, MG, CE.

52-53. in se differunt, OA, MG.

54. Om., OB, MA, MB.

55. quibus, OC, CE, MG (q. casibus).

56. quibus, OB, MC.

57. casibus, OA; vero, MC; om., MG.

1. possit, OA, MG.

2. quantumcumque, OA, MG, LA; quandoque, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College