[001] quam non habet ingressum nisi per talem abbatem prædecessorem suum, [002] an cadat breve si plures abbates medii intervenerint, et an faciunt gradum [003] de abbate in abbatem sicut de herede in heredem. Et videtur quod non, [004] non6 magis quam in computatione descensus, quia etsi alternetur persona [005] non propter hoc alternatur dignitas sed semper manet.
Breve si heres petat quod antecessor dimisit ad terminum.
[007] DICTUM est supra si ille petat qui dimisit. Nunc autem dicendum7 si heres [008] petat quod antecessor dimisit ad terminum. Forma brevis talis est: [009] Rex vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione reddat [010] tali tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quod clamat esse ius et [011] hereditatem suam, et in quod8 prædictus talis non habet ingressum nisi [012] per talem cui talis pater vel mater, frater vel soror, avus vel avia, avunculus [013] vel amita, consanguineus vel consanguinea, sive prædecessor prædicti [014] talis cuius heres ipse est illud dimisit ad terminum qui præteriit ut dicit. [015] Et nisi fecerit, et idem9 talis fecerit te securum de clamore10 suo prosequendo, [016] tunc summone per bonos summonitores præfatum talem quod [017] sit coram iustitiariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, [018] ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi summonitores et hoc [019] breve. Teste etcetera.
Si vir donationem fecerit de hereditate uxoris cui ipsa in vita sua contradicere non potuit.
[021] f.321b] SI quis donationem fecerit de hereditate uxoris11 quæ ei in vita [022] sua contradicere non potuit, tunc post mortem viri consulitur ei per tale [023] breve: Rex vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione [024] reddat tali quæ fuit uxor talis tantum terræ cum pertinentiis in tali [025] villa quod clamat esse ius et hereditatem suam vel maritagium suum, et in [026] quod prædictus talis non habet ingressum nisi per prædictum talem quondam [027] virum ipsius talis qui illud ei dimisit, cui ipsa in vita sua contradicere [028] non potuit ut dicit. Et nisi fecerit, et idem12 talis fecerit te securum [029] etcetera, ut supra. Ad quem ingressum tenens poterit multipliciter [030] respondere secundum quod superius dictum est. Et etiam poterit defendere [031] ingressum13 per prædictum virum et dicere quod habuit ingressum [032] per prædictam mulierem, antequam esset14 desponsata15 tali viro vel post [033] mortem viri sui, et hoc probare per instrumenta et per testes simul cum [034] patria, vel ex toto se ponere in16 iuratam, et secundum talia verba formari [035] poterit inquisitio. Item concedere poterit quod habuit ingressum per