Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 308  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] possit.62 Inquiri tamen poterit63 per patriam utrum talis fuerit64 necne,
[002] secundum quod inquiri poterit utrum quis libere tenuerit vel in villenagio,
[003] licet de statu talis inquiri non possit post mortem: ut de termino Sancti
[004] Michælis anno regis Henrici sexto incipiente septimo.

Exceptio competens ex persona petentis si fuerit non sanæ mentis, id est furiosus.


[006] COMPETIT etiam tenenti exceptio peremptoria ex persona petentis si petens
[007] furiosus fuerit vel non sanæ mentis quod discernere nesciat, vel quod65
[008] omnino nullam habeat discretionem. Tales enim non multum distant a
[009] brutis quæ ratione carent, nec valere debet quod cum talibus agitur durante
[010] furore. Possunt enim quidam aliquando66 dilucidis gaudere intervallis,
[011] et quidam67 habent furorem perpetuum. Quod autem actum fuerit cum68
[012] talibus tempore quo dilucidis gaudeant intervallis ratum erit ac si cum
[013] aliis ageretur, sive furorem simulaverint sive non. Adquirere quidem69
[014] non poterunt in70 ipso furore vel non cum fuerint71 sane mentis aliqui,72
[015] quia73 consentire non possunt nec adquisita alienare vel dare, quia alienationi74
[016] non magis consentire possunt quam adquisitioni,75 sed seisinam
[017] retinent, quia animum mutare non possunt quem76 adquirendo cum77
[018] essent sanæ mentis habuerunt.78 Et furor superveniens nihil adimit non
[019] magis quam morbus incurabilis sicut lepra, secundum quod dicitur quod
[020] multa impediunt contrahendum79 quæ non dirimunt contractum,80 et ita
[021] sunt multa quæ impediunt promovendum81 quæ non deiciunt82 iam promotum.
[022] Et talibus de necessitate dandus est tutor vel curator. Sed quid
[023] dicendum erit de fatuo? Fatuus quidem adquirere poterit: non tamen in
[024] aliquo discretionem habeat.83 Et talibus similiter datur curator, nisi autem
[025] expresse renuntiaverit, quia contra voluntatem expressam non adquirit:
[026] sicut contigit84 coram ipso rege et fratre et herede Herberti filii Petri, qui
[027] publice renuntiavit hereditati85 et ita quod successit ei Reginaldus frater
[028] f.421] iunior.86 Si autem ita87 fatuus88 fuerit quod nihil sciat discernere



Notes

62. posset, V, MA.

63. potest, MSS. var.

64. fuit, OC, MG, CE, MC, LA.

65. Om., OB, MA, MB, CE; quia, CM; om., LA.

66. Om., V, OB, MA, MB, Y.

67. quidem, LA; quid., OC, MG, CM.

68. de, OA, MG.

69. autem, MC, LA.

70. cum, OA, OC, MG, CE.

71. fuerit, OC, CE, LA.

72. aliquando, OC, CE, MB.

73. qui, OA, MA, CM, MG; quod, MB.

74. alienationem, LA, MB; ad alienationem, MC, OC, CE.

75. adquisitionem, MSS. var.; ad -onem, OC, CE.

76. quod, OA, MG; quo, OC, CE; quoniam, MC, LA.

77. dum, V, OB, MA, MB.

78. non h., OC, CE; habuerint, OB, MA, MB, CM, Y.

79. matrimonium c., OA, MG; contrahendo, OA; -di, MA; contra heredem, OC, CE.

80. iam c., OA, MG.

81. promotionem, OA, MG.

82. dirimunt, OA, MG.

83. habet, V, OB, MA, MB.

84. contingit, OA, CM; om., OC, CE.

85. hereditatem, OC, MG, CE.

86. minor, OA, MG, OB, MA, MB.

87. Om., OA, OC, MG, CE, LA.

88. factus, OA, OC, MG, CE, CM, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College