Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 307  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fecerit pro eo sive contra ipsum, nisi docere32 possit rationem sufficientem
[002] quare non venerit. Si autem summonitione præventus non fuerit, sed
[003] malitiose ante resummonitionem pendente inquisitione se33 transtulerit34
[004] ad partes transmarinas35 extra regnum,36 ita quod sequi noluerit nec interesse
[005] inquisitioni cum37 episcopus vel38 ordinarius hoc iustitiariis mandaverit,
[006] nihilominus faciant eum39 iustitiarii summoneri40 ac si in regno
[007] esset, quod sit auditurus recordum et iudicium suum ut supra. Et ita procedant
[008] quousque talis amiserit per defaltam. Ut de itinere Martini de
[009] Pateshilla comitatu Norfolciæ de Henrico de la Stoke.

Quis sit effectus legitimationis cum probata fuerit.


[011] EFFECTUS vero legitimationis probatæ hic41 est, quod cum semel probata
[012] fuerit et iudicium pro tali reddatur42 in curia regis43 semper quoad omnes
[013] legitimus erit, nisi in probatione intervenerit fraus. Non erit itaque ad
[014] curiam44 transmittendus obiecta ab aliquo tali exceptione, quia si ad diversos
[015] mitteretur episcopos, possent curiæ regiæ45 contraria vel diversa
[016] f.420b] rescribere. Sed fraudulenter posset fieri inquisitio hoc modo, ut
[017] si quis plures terras et46 amplas hereditates peteret a diversis, procurare47
[018] possit48 petens per fraudem49 quod ab50 aliquo51 ipsorum ei opponeretur
[019] bastardia, et ita pacisci52 cum eo ne quid diceret in testes et testificata, et sic
[020] fraudulenter probare possit legitimitatem53 et sic obtinere54 versus omnes,
[021] quod quidem esset iniquum. Item esto quod quis cum legitimationem suam
[022] probaverit coram quibuscumque iudicibus, antequam55 ad curiam venerit
[023] cum inquisitione moriatur, si talis56 heredes habuerit de carne sua procreatos,
[024] tales habendi sunt pro legitimis et aliis præferendi in successione,
[025] et57 ex tali inquisitione erit iudicium reddendum pro herede quod pro antecessore
[026] redderetur si viveret, quia58 legitimitas antecessoris probata extenditur
[027] ad heredes quoad omnia,59 videlicet60 successiones,61 ordines et dignitates.
[028] Et notandum quod post mortem non valet talis exceptio proposita
[029] contra eum qui mortuus est, cum ad exceptionem talem respondere non



Notes

32. dicere, OA, MG.

33-34. Om., OA, OC, CE, MG, CM, MC, LA.

35. t. contumaciter absentaverit, OA, MG.

36. r. se transtulit, MC; r. amoverit, CM.

37. si, MC, LA.

38. Om., OA, MG.

39. Om., OB, MA, MB, OC, CE.

40. resummoneri, OA, MG.

41. Om., OA, MG.

42. recordetur, OA, MG.

43. domini r., OA, MG.

44. plures curias, V; cur., MSS. gen.; c. christianitatis, V, MA.

45. R. (= regis?), MSS. var.

46. vel V, OB, MA, MB, Y.

47. procurationibus, OA; procurator., OC, CE; om., MG.

48. posset, Y, OA, MG; poterit, OB, MA, MB.

49. f. facere, OA, MG.

50-51. per aliquem, MC, LA.

52. pacificasse, OA, MG; pascisti, OB, MB(-tis); om., CM.

53. legitimationem, V, MA.

54. opponere, OB, MA, MB, Y.

55. et a., OA, OC, MG, CE.

56. tales, MC, LA, OC, MG, CE.

57. Om., OA, OB, MA, MB, MG.

58. quod, OC, CE; om., OA, MG.

59. omnes, OA, MB, MG.

60-61. successores, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College