Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 306  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] a petente nec a tenente: a petente non ex quo talem iurisdictionem et talem
[002] iudicem eligit, a tenente non quia sic posset causam3 in infinitum protrahere
[003] de iudice in iudicem usque ad papam, et sic posset papa de laico
[004] feodo indirecte cognoscere. Item quia tantum operatur tenentis absentia
[005] quam præsentia, sed a4 delegato et5 ab officiali si dicantur errasse vel collusionem
[006] fecisse appellari6 poterit7 usque8 ad episcopum vel alium ordinarium,
[007] quia ordinarius errorem talium et sententiam poterit revocare et
[008] corrigere, licet non possit9 proprium nisi cum10 difficultate. Facta igitur
[009] inquisitione secundum quod prædictum est cum11 pars sequens venerit ad
[010] curiam cum inquisitione, statim resummoneatur12 loquela quæ remansit
[011] sine die, et summoneatur tenens per hoc breve.

Facta inquisitione statim resummoneatur loquela per hoc breve.


[013] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores B. tenentem13
[014] quod sit coram iustitiariis nostris apud talem locum auditurus recordum et
[015] iudicium suum14 de loquela15 quæ fuit in eadem curia nostra coram etcetera,
[016] inter A. petentem et eundem B. tenentem de tanta16 terra17 cum pertinentiis
[017] in tali villa, quam idem A. in eadem curia nostra clamavit18 ut ius
[018] suum versus eundem B., et unde idem B. dixit quod prædictus A. nullum
[019] ius habuit in terra illa eo quod bastardus fuit, quia pater suus numquam
[020] desponsavit matrem suam, vel alia tali19 de causa. Et unde inquisitio bastardiæ
[021] transmissa fuit ad curiam christianitatis.20 Et habeas ibi summonitores
[022] et hoc breve. Teste etcetera.

Quod ad diem summonitionis poterit essoniari summonitus si voluerit.


[024] AD primum vero21 diem resummonitionis22 bene poterunt23 se essoniare
[025] tam petens quam tenens si voluerint, simul vel vicissim quousque habuerint24
[026] essonium. Si autem ad primum diem vel post essonium tenens
[027] defaltam fecerit post resummonitionem cum summonitione præventus
[028] fuerit,25 statim testata summonitione capiatur terra in manum26 domini
[029] regis per27 defaltam28 per parvum cape, et tenens ipse29 summoneatur quod
[030] sit ad alium diem auditurus inde30 iudicium suum. Et ad quem diem sive
[031] venerit sive non, amittet seisinam suam per31 defaltam sive inquisitio



Notes

3. Om., OB, MA, MB.

4. Om., OB, MA, MB, OA, MG, Y.

5. vel, OA, MG.

6. appellare, MSS. var.

7. potest, V, OB, MA, MB, Y.

8. Om., V, OB, MA, MB, Y.

9. posset, LA, MG; poterat, OA.

10. cum de, MC, LA.

11. et, OA, MG.

12. summoneatur, V, OB, MA, MB.

13. t. scilicet, MC, LA, OA, MG, Y,

14. Om., OB, MA, MB.

15. l. sua, OA, OC, MG, CE; l. illa, MB.

16-17. tanto terræ, OA, MG.

18. clamat, V, MA; clam., MSS. var.

19. eadem, MC, LA.

20. christianam, MC, LA, OA; -ani, MG.

21. Om., OA, MG.

22. summonitionis, OB, MA, MB, OC, CE.

23. poterit, OA, OC, MG, CE.

24. quilibet habuerit, OA, MG; habuerunt, MC, LA; fuerit, CE, OC(-int).

25. sit, V, OB, MB.

26. manu, OC, MG, CE.

27. propter, OA, MG; pro, MA, CM.

28. defectu, MA; defectum, OB, MB; def., CM.

29. ille, V, OB, MA, MB.

30. Om., OA, OB, MA, MB.

31. propter, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College