Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 305  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ut69 supra.70 Item si quis crediderit alium esse bastardum eo quod natus
[002] fuerit71 tempore interdicti, adhibita solemnitate quæ tunc potuit adhiberi,
[003] sive in facie ecclesiæ solemnitas adhibita fuerit sive non, talis cognitio
[004] transmittenda est ad forum ecclesiasticum per tale breve.

Breve quod natus ante matrimonium.


[006] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod cum A. in curia nostra etcetera
[007] peteret versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut ius suum,
[008] idem B. venit in eadem curia et obiecit eidem A. quod nihil iuris habuit in
[009] terra illa quia bastardus est, eo quod natus fuit per tantum tempus ante
[010] matrimonium solemniter contractum in facie ecclesiæ inter talem patrem
[011] ipsius A. et talem72 matrem ipsius A.,73 responsum fuit a prædicto A. quod
[012] legitimus est et natus post matrimonium contractum inter patrem et
[013] matrem suam tempore74 interdicti, adhibita omni solemnitate quæ tunc
[014] potuit adhiberi. Et quoniam huiusmodi cognitio etcetera75 ut supra.

Cum loquela transmissa fuerit ad curiam christianitatis, remaneat placitum in curia regis donec veniat inquisitio.


[016] CUM autem loquela et huiusmodi inquisitio transmissa fuerit ad curiam
[017] christianitatis,76 remanebit placitum in curia domini regis sine die quousque
[018] venerit77 inquisitio ad curiam, postquam discussum fuerit de bastardia
[019] in curia christianitatis.78

De officio ordinarii.


[021] OFFICIUM vero ordinarii erit79 quod convocatis partibus, in earum80 præsentia
[022] si interesse voluerint81 fiat diligens et summaria inquisitio secundum
[023] formam brevis, et si sponsalia vel matrimonium82 sint83 vel omnino nullum,
[024] vel si matrimonium tamen illegitimum, videndum igitur erit de84 matrimonio85
[025] de quo supra dictum est in tractatu, quis heres sit legitimus, et
[026] ubi dicitur quod heres legitimus est quem iustæ nuptiæ demonstrant, sive
[027] clandestinum fuerit matrimonium sive publicum, sive per verba de præ-
[028] f.420] senti sive per86 verba1 de futuro, sive sub condicione contractum,
[029] dum tamen dissolvi non possit2 nec in vita contrahentium fuerit dissolutum,
[030] cum sponsalia sive matrimonium sit coniunctio maris et feminæ
[031] individuam vitæ retinens consuetudinem. Et per hoc de facili perpendi
[032] poterit quis legitimus fuerit et quis bastardus. Cum autem iudex ecclesiasticus
[033] inquisitionem fecerit, non erit ab eo appellandum ab aliquo, nec



Notes

69-70. Om., MC, LA.

71. fuit, OB, MA, MB, MG, Y.

72. Om., OA, MG.

73. E., MC, LA; B., OA; D., MG.

74. temporis, OA, MG.

75. Om., OB, MA, V.

76. christianam, MC, LA, OA; -ani, MG.

77. veniat, OA, MG.

78. christiana, LA, MC (-nam); -ani, MG; christian., MSS. var.

79. est, MA, MB.

80. eorum, MC, LA, OA, OC, MG, CE; ea, OB.

81. voluerunt, MC, LA.

82. matrimonialia, MC, LA.

83. fuit, OB, MA, MB, OC, CE; sicut, MC.

84-85. Om., OB, MA, MB.

86. Om., OA, MG.

1. Om., OA, MG.

2. poterit, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College