Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 304  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quia petens opponit exceptionem bastardiæ versus C. quæ48 tenet replicando
[002] contra eam, quæ dicit se esse legitimam et heredem et49 in seisina
[003] esse excipiendo, oportebit petentem probare bastardiam replicando illam
[004] esse bastardam. Et quod dictum est supra de bastardia eius qui natus est
[005] ante sponsalia, idem dici poterit de eo qui natus est post mortem antecessoris
[006] sui per tantum tempus quod non possit esse verisimile50 quod
[007] possit esse51 filius et heres. Item aliud breve consimile52 de eodem contra
[008] f.419b] tenentem masculum vel feminam qui natus est de illegitimo53
[009] matrimonio sicut de adultera, scilicet ubi quis duas habuit54 uxores, unam
[010] videlicet de iure et aliam de facto, et ille partus qui de illegitimo55 fuerit in
[011] seisina: et huiusmodi cognitio pertinet ad forum ecclesiasticum et non ad
[012] forum seculare.56

Breve quando opponitur ei bastardia qui est in seisina.


[014] REX tali57 episcopo salutem. Sciatis quod cum A. peteret versus B. tantam
[015] terram cum pertinentiis in tali villa ut ius suum, et58 idem B. veniret59 in
[016] eadem curia et diceret60 quod fuit in seisina de61 eadem terra sicut de illa
[017] quæ ei hereditarie descendit de quodam C. patre suo, cuius heres ipse est
[018] ut dicit, idem A. obiecit eidem B. in curia nostra quod nihil iuris habere
[019] poterit in terra illa quia bastardus est et natus de adultera, asserens se
[020] esse filium legitimum ipsius C. et heredem, et quoniam huiusmodi cognitio
[021] ad forum pertinet ecclesiasticum, vobis mandamus quod convocatis convocandis
[022] etcetera ut62 supra.63 Est etiam alia exceptio bastardiæ quæ ad
[023] curiam christianitatis transmittenda est64 et non terminanda in curia
[024] regia,65 sive proponatur a petente tenenti vel a tenente petenti, adiecta tali
[025] causa quod pater talis numquam desponsavit matrem talis petentis vel
[026] tenentis, et tunc fiat tale breve.

Quod pater numquam desponsavit matrem talis.


[028] REX tali episcopo salutem. Sciatis quod cum A. in curia nostra coram etcetera
[029] peteret versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut ius
[030] suum, idem B. venit in eadem curia66 et dixit quod prædictus A. nihil iuris
[031] clamare potuit67 in terra illa quia bastardus est, eo quod C. pater suus
[032] cuius heredem se facit numquam desponsavit68 matrem suam. Et quoniam
[033] huiusmodi cognitio de tali bastardia obiecta ad forum pertinet ecclesiasticum,
[034] vobis mandamus quod convocatis convocandis coram vobis etcetera



Notes

48. qui, OC, CE, MG, MA, MC.

49. Om., OA, MG, MC, LA.

50-51. Om., OB, MA, MB.

52. et c., MC, LA, Y; simile, OB, MA, MB.

53. non legitimo, OA, MG.

54. habuerit, OC, CE, CM, MB.

55. legitimo, OB, MA, MB, Y.

56. secularem, OB, OC, CE, CM, MB, Y.

57. Om., OA, MG.

58. Om., OC, CE, CM.

59. venit, OA, MG, MC, LA.

60. dicebat, OA, MG.

61. in, OA, MG.

62-63. Om., MC, LA.

64. Om., MA, OA.

65. R. (= regis?), OC, CE, CM.

66. c. nostra, OA, MG.

67. poterit, OA, OC, MG, CE, CM.

68. d. D., OC, CE, CM, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College