Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 303  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ordinario domino12 regi,13 non erit ulterius aliqua14 exceptio opponenda pro
[002] qua minus procedat15 iudicium.

Forma brevis.


[004] HENRICUS16 dei gratia17 venerabili patri in18 Christo19 A. eadem gratia
[005] Londoniensi episcopo salutem. Sciatis quod cum A. in curia nostra coram
[006] nobis vel coram iustitiariis22 nostris23 peteret versus B. tantam terram
[007] cum pertinentiis in tali villa, idem B. venit in eadem curia24 coram etcetera
[008] et obiecit eidem A. quod nullum ius habuit in terra illa eo quod bastardus
[009] est, quia natus antequam talis pater ipsius25 A.26 desponsasset27 matrem
[010] ipsius A. Et ideo vobis mandamus quod convocatis coram vobis convocandis
[011] rei veritatem diligenter inde28 inquiratis, videlicet utrum prædictus
[012] A. natus fuit antequam prædictus talis desponsasset29 talem matrem
[013] ipsius A. vel post. Et inquisitionem quam inde feceritis30 scire faciatis31
[014] nobis vel iustitiariis nostris talibus per litteras vestras patentes. Teste
[015] etcetera. Et cum in voluntate regis sit transmittendi huiusmodi inquisitionem
[016] ad curiam christianitatis vel non, non32 dicatur in brevi, et quoniam33
[017] huiusmodi cognitio pertinet ad forum ecclesiasticum <sicut in
[018] aliis casibus sequentibus ubi pertinet ad forum ecclesiasticum> et34 non
[019] ad forum seculare,35 et36 in hoc casu cum a tenente proponatur exceptio
[020] bastardiæ versus petentem, oportet37 quod petens sequatur et probet se
[021] legitimum replicando contra exceptionem bastardiæ. Item38 aliud breve
[022] de eadem materia.39

Oportet quod ille cui opponitur bastardia probet se esse legitimum.


[024] HENRICUS40 dei gratia etcetera, venerabili etcetera vel41 tali officiali salutem.42
[025] Sciatis quod cum43 A. de N. in curia nostra44 etcetera, peteret versus
[026] B. et C. uxorem eius tantam terram cum pertinentiis in tali villa, per
[027] assisam mortis antecessoris inde ibi inter eos summonitam, et prædicta C.
[028] diceret se esse45 propinquiorem heredem D. de cuius morte A. tulit assisam
[029] illam, idem A. obiecit eidem C. quod nullum ius habere46 potuit47 in terra
[030] illa eo quod bastarda est, quia nata antequam pater suus desponsasset
[031] matrem suam. Et ideo vobis mandamus etcetera ut supra. Et in hoc casu



Notes

14. Om., OB, MA, MB.

12-13. domini regis, OC, MG, CE, CM, LA, MB.

15. procedatur, OA, MG.

16-17. Rex etc., MG, OA (om. etc).

18-19. Om., OA, MG.

22-23. etc., OA, MG.

24. c. nostra, OA, OC, MG, CE, OB, MB.

27. sic (des-, dis-), MC, LA, OA, OC, MG, CE, CM; de(i)sponsavit, OB, MA, MB, Y.

25-26. suus, OA, MG.

28. Om., OA, MG, CM, MA.

29. desponsavit, OB, MA, MB.

30. feceris, V, OA, OC, MG, CE.

31. facias, V; fac., OA, OC, MG, CE, MA.

32. Om., OA, MG.

33. quam, OB, MB; quod, MA; quia, CM.

34. sicut in aliis casibus sequentibus, MC, LA.

35. secularem, OB, OC, MB, CE, Y.

36. Om., OB, MA, MB, Y.

37. oportebit, V, OB, MA, MB.

38-39. Om., OA, MG, CM; item aliud breve, OB; aliud breve, OC, CE; rubrica, MA.

42. etc. OA, MG.

40-41. Rex etc., OA, MG.

43. Om., OB, MA, MB.

44. n. coram, MA, Y; n. etc. coram, OB, MB.

45. Om., OA, MG.

46-47. habuit, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College