Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 302  Next    

Go to Volume:      Page:    

HLSL Home  | Bracton Home  |  English & Latin  |  English  |  Latin  | Table of Contents  | Search




[001] quem63 illorum pertineat probatio bastardiæ vel legitimationis. Et videtur
[002] quod ad ipsum pertinebit in omni casu qui est extra seisinam, cum ille
[003] qui in seisina est non habeat64 necesse probare neque exceptionem si ipse
[004] exceperit de bastardia neque replicationem de legitimitate65 si bastardia
[005] obiecta fuerit contra ipsum, propter commodum66 possessionis, quia cum
[006] tenens obiecerit exceptionem bastardiæ contra petentem, petens artetur
[007] ad probationem legitimitatis,67 tenens ad probationem bastardiæ procedat
[008] excipiendo, oportebit petentem se docere esse legitimum replicando, alioquim
[009] cadet68 a69 causa et tenenti remanebit possessio. Si autem e converso
[010] a petente tenenti opponatur bastardia, et quod nihil iuris habeat70 in terra
[011] quam tenet quia bastardus, responderi poterit a tenente quod ipse est in
[012] seisina sicut heres legitimus, unde oportebit petentem71 replicare quod
[013] bastardus, et sic replicando probare bastardiam, et sic oportet petentem
[014] sequi quia tenens numquam sequeretur. Et sic in utroque casu incumbit
[015] probatio replicationis ipsi petenti, vel72 quod probet se legitimum sicut in
[016] primo casu, vel quod tenentem probet bastardum sicut in secundo casu.

Mittitur inquisitio bastardiæ ad curiam christianitatis per breve.


[018] CUM igitur73 in suo casu aliquando transmittenda sit loquela ad curiam
[019] christianitatis in74 casu licito75 et debito, quod76 cognitio et inquisitio bas-
[020] f.419] tardiæ fieri debeat in curia christianitatis, tunc fiat breve ordinario
[021] loci1 sub hac forma, ex parte regis infra regnum si ordinarius fuerit
[022] de2 potestate regis. Si autem extra regnum fuerit ordinarius qui cognoscere
[023] debuit3 et non sub4 potestate regis, et5 non teneatur obedire6 nisi velit nec
[024] inquirere possit nisi fuerit ei demandatum, cadere7 poterit8 actio petentis
[025] propter defectum probationis. Et notandum quod antequam loquela et
[026] inquisitio bastardiæ transmittatur ad curiam christianitatis, oportebit
[027] quod visus fiat de terra quæ petitur, quia cum per inquisitionem sic factam
[028] tota causa decidatur, et nihil supersit9 post inquisitionem nisi10 iudicium
[029] reddendum in curia domini regis, præpostere ageretur si tunc primo11 visus
[030] peteretur. Et ideo necesse est quod prius fiat visus, ut iustitiarius de re
[031] certa certum dare possit iudicium. Et cum remissa fuerit inquisitio ab



Notes

63. cui, OA, MG.

64. habet, OA, OB, MA, MB, CM.

65. legitimatione, OA, OC, MG, CE, CM.

66. modum, OC, CE, CM.

67. legitimationis et, OA, MG, CM (om. et).

68. cadit, OA, OC, CE, CM.

69. Om., OC, CE, CM.

70. habet, OA, OB, MA, MB, Y.

71. tenentem, OA, MG, MB, MC, LA, CM.

72. et, OA, MG.

73. autem, OB, MA, MB.

76. quia, V, OA, MG, MB.

74-75. modo consueto, OA, MG; i.c.l.m.c., V.

1. Om., OA, MG.

2. sub, V, OB, MA, MB.

3. debuerit, OC, MG, CE, CM.

4. Om., OB, MB; in, MA.

5. Om., OA, OC, MG, CE, LA.

6. respondere, OA, MG.

7-8. eadem p. esse, OA, MG.

9. super hiis sit, OB, MA, MB.

10. nisi post, MC, LA.

11. Om., OA, MG; post, OC, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College