Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 301  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.418b] casu condicio possidentis: et tunc capitalis dominus petat et
[002] pertinet ad ipsum exceptio.

Item contra quem.


[004] ITEM contra quem competat. Et sciendum quod contra quemlibet tam
[005] masculum quam feminam, tam contra minorem quam contra maiorem,
[006] dum tamen si infra ætatem fuerit minor cui opponitur non procedat inquisitio
[007] de bastardia ante ætatem, dum tamen minor tenens fuerit, quia
[008] non magis tenetur respondere ad exceptionem de bastardia ante ætatem
[009] quam ad assisam, cum exceptio bastardiæ tam in causa possessionis quam
[010] proprietatis terminet46 negotium. Ut de itinere Martini de Pateshilla
[011] comitatu Cantiæ ad festum Sancti Michælis anno regis Henrici undecimo47
[012] incipiente duodecimo, assisa mortis antecessoris si Willelmus de Herst,
[013] ubi assisa venit super custodem qui dixit quod nihil habuit48 nisi nomine
[014] custodiæ cum quodam qui fuit infra ætatem, et de quo responsum fuit
[015] quod bastardus erat. Si autem a maiore contra minorem petentem procedat
[016] assisa: ut in eodem itinere, assisa mortis antecessoris si Henricus
[017] Panfurere,49 quibus petentibus obiecta fuit bastardia, et de quibus iuratores
[018] dixerunt quod bastardi fuerunt quia nati ante matrimonium, et
[019] processit assisa mortis antecessoris in curia regis.

Item inter quas personas locum habet.


[021] ITEM non competit exceptio bastardiæ nec locum habet inter coniunctas
[022] personas, sed inter extraneas, in causa possessionis nec in50 placito de51
[023] consanguinitate52 non magis quam in assisa mortis antecessoris, quia ubi
[024] eadem ratio ibi erit idem ius: inter tales personas agitur de ipso iure et non
[025] de aliqua possessione si fuerit hereditas descendens a communi stipite,
[026] quia si53 inter eos teneret54 huiusmodi exceptio, sic55 terminari posset proprietas
[027] ipsa in placito possessionis, licet obici posset56 quod bastardus sit
[028] tamquam extraneus quantum ad verum heredem. Sed tamen inter eos non
[029] procedit57 ista exceptio non magis quam assisa, quia adhuc in pendenti est
[030] utrum ille cui bastardia obicitur se probare possit58 legitimum vel non.

Cum obiecta fuerit cum causa, oportet quod sequatur probatio.


[032] CUM autem sic obiecta fuerit bastardia adiecta causa, non59 valeat60 exceptio
[033] nisi probetur cum tenens dicat petentem esse bastardum et idem61
[034] petens replicando dicat se esse legitimum, vel e converso. Videndum ad62



Notes

46. mutat, OA, MG (-et).

47. sexto, MB; nono, OC, CE; decimo, MA.

48. habuerit, OA, MG, MA.

49. Pansurere, Pansur., Panfure, Fansour., Panserere, MSS. var. Cf. f. 417, n. 21.

50. de, MC, LA.

51-52. consanguinitatis, OA, MG.

53. Om., OA, MG.

54. teneretur, OB, MA, MB, Y; tenet, OC, CE.

55. quia si, OC, CE; si, OA, MG.

56. possit, OB, MA, MB, Y.

57. procedat, OB, MB, Y; -et, MA.

58. posset, V, OB, MB; om., MA.

59. nec, MC, LA, Y.

60. valet, V, OA, OC, MG, CE, MA.

61. ipse, OA, MG.

62. est, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College