Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 300  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tali restituerint14 et quidam restituere contradixerint,15 opposita
[002] bastardia non valet contradictio, nec erit in hoc casu inquisitio demandanda
[003] vel16 mittenda ad curiam christianitatis.17 Ut de itinere R. de Lexintona
[004] de quodam Ada de Astona, qui in tali casu voluit18 transmittere
[005] loquelam ad curiam christianitatis, quod quidem revocatum fuit et correctum
[006] per Martinum de Pateshilla.

Quis bastardiam opponere possit.


[008] ITEM19 videndum quis bastardiam opponere possit. Et sciendum quod ab
[009] eo ad quem hoc pertinet, sicut a vero herede contra eum qui se facit20
[010] heredem cum non sit, sive petens sit qui opponit sive tenens. Item ille qui
[011] loco21 heredis est, sicut dominus capitalis cum fuerit in seisina hereditatis
[012] sicut de eschæta sua pro22 defectu23 heredis24 tenentis sui, cum non sit
[013] alius nisi ille qui petit et sit bastardus. Si autem plures sint qui se faciant25
[014] heredes, tunc non pertinebit ad26 dominum capitalem bastardiam obicere,
[015] quia quamvis competat27 contra heredem, tamen non pertinet28 ad dominum
[016] capitalem ut29 illam opponat.<Et30 quod ad capitalem dominum
[017] non pertineat31 probari poterit de termino Paschæ anno regis Henrici
[018] duodecimo comitatu Berkeriæ, de Roberto Achard:32 nisi33 terra debeat
[019] esse eschaeta sua, ut de itinere Martini de Pateshilla comitatu Eboraci
[020] anno regis Henrici decimo,34 assisa mortis antecessoris si Radulfus de
[021] Bulli.35 Sed cum capitalis dominus bastardum semel recognoverit36 ad
[022] heredem, vel si reddiderit ei aliquam partem37 hereditatis38 ut legitimo, si
[023] postmodum velit ei bastardiam obicere39 non audietur: ut de termino
[024] Sancti Hillarii anno regis Henrici quarto40 decimo comitatu Middelsexiæ,
[025] de abbate Sancti Albani et Willelmo filio Radulfi.> Quia41 competit42 vero
[026] heredi contra fratrem et alium qui se facit heredem cum sit bastardus,43
[027] sive unus sit44 heres sive plures legitimi, vel unus vel plures bastardi qui
[028] se faciunt heredes, sive tenentes sint sive petentes. Et si uterque bastardus
[029] fuerit tam petens quam tenens et petens bastardiam obiecerit
[030] tenenti, si tenens replicando dixerit petentem esse bastardum, oportet
[031] petentem se docere legitimum alioquin nihil capiet,45 cum melior sit in hoc



Notes

14. restituerunt, OA, OC, CE, MG.

15. contradixerunt, OA, OC, MG, CE.

16-17. ad forum ecclesiasticum, OB, MA, MB; a.f.e.v.m.a.c.c., V.

18. noluit, MSS. var.

19. Om., OA, MG.

20. faciat, OB, MA, MB.

21. in loco, MA, MB.

24. heredum, V, MB, CM; hered., MSS. var.

22-23. propter defectum, V, OA, MG.

25. faciunt, CM, MA.

26-28. Om., MA, CM.

27. Om., OB, MB.

30. Item, MC, LA.

29-31. ut, OA, MG.

32. Hakard, Hachard., Achard., archidi., MSS. var.

33. ubi, MSS. var.

34. quarto, OC, MG, CE.

35. Sully, Pully, Ralli, de Rall., MSS. var.

36. cognoverit, V, CM.

37-38. hereditatem, OA, MG.

39. opponere, OA, MG.

40. tertio, MC, LA, OA.

41. sed, V, OB, MA, MB; si, Y.

42. competat, OA, OB, MB, Y.

43. b. cum non sit, MC, LA.

44. Om., MC, LA; eorum sit, V, OA, MG.

45. capiat, V, CM; capit, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College