Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 299  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mentionem non faciat69 de hac dictione bastardus, amittet70 per iudicium:
[002] ut si dicat, Frater nihil iuris habes in terra illa quia natus fuisti ante matrimonium
[003] <vel nihil iuris quia mater tua numquam fuit desponsata patri tuo
[004] et71 huiusmodi72>, nulla facta mentione de bastardia. Ut in itinere
[005] Willelmi de Ralegha comitatu Warrewickiæ, assisa mortis73 antecessoris
[006] si Willelmus de Muneworthe74 pater75 Thomæ.76 Opponi etiam poterit
[007] bastardia multis de causis, aliquando in iudicio77 instituta actione, aliquando
[008] ad querelam eius qui dicit se esse verum heredem, et78 de quibus
[009] non oportet loquelam transmittere ad curiam christianitatis vel inquisitionem:
[010] ut si partus nascatur post mortem patris,79 qui dicitur
[011] postumus, per tantum tempus quod non sit verisimile quod possit esse
[012] defuncti filius, et hoc probato talis dici poterit bastardus. Item80 dici
[013] poterit bastardus81 et illegitimus partus alienus falso suppositus et nutritus
[014] ad exheredationem veri heredis, ubi82 mater83 fecerit se prægnantem cum
[015] non sit. <Item si inquiratur per quantum tempus natus fuerit post
[016] humationem patris cuius filius esse debuit, ita quod non possit esse veri-
[017] f.418] simile quod sit filius talis.> Item dici poterit bastardus partus
[018] suppositus mortuo vero herede sub custodia, ut supra de qualitate et
[019] differentia heredum1 de partu supposito. Item dici poterit bastardus ab
[020] alio quam a patre progenitus, ubi non sit verisimile aliqua ratione quod
[021] possit esse heres mariti, et maxime si maritus eum deadvocaverit2 omnino,
[022] nisi præsumptio faciat3 contra ipsum4 quod partus possit esse heres ut
[023] supra, et ibi de hac materia ubi perpendi poterit quis5 legitimus et quis
[024] bastardus. <Ut si pater fuerit per longum tempus in Terra Sancta, quod
[025] veritas vincere possit præsumptionem. Sed aliud erit si vir in patria vel
[026] extra patriam prope6 quod accessum habere possit ad uxorem occulte.7>
[027] Et sciendum8 quod liberorum quidam9 possunt esse legitimi et quidam
[028] bastardi, et aliquando omnes legitimi et aliquando omnes bastardi, vel10
[029] unus ex pluribus legitimus et alii omnes bastardi11 et e converso, ut supra
[030] perpendi poterit de qualitate heredum. Item notandum quod cum quis
[031] partum suppositum semel advocaverit, non poterit illum ulterius deadvocare
[032] si hoc probari possit,12 et erit talis filius et heres de quocumque antecessore
[033] tenuerit. Et cum capitales domini vel13 quidam illorum hereditatem



Notes

69. faciens, OA, MG; fecerit, MA; facit, CM.

70. amittit, OA, OC, MG, CE, CM; -at, MA.

71-72. Om., OA, MG.

73. Om., MC, LA.

74. le Mumewerh., Monteworthe, Monworth., Munnewith., MSS. var.

75-76. Om., MA, CM; etc., OA, MG.

77. iudicium, OA, MG.

78. Om., OA, OC, MG, CE.

79. Om., OA, MG.

80-81. Om., MC, LA.

82. ut si, OB, MA, MB, Y.

83. mulier, V, OA, MA, MB.

1. heredis, MA, MG; hered., MSS. var.

2. deadvocavit, OA, OC, MG, CE.

3. fiat, OA, OC, MG, CE, CM, MA.

4. eum, OA, MG.

5. quis sit, OA, MG.

6. Om., MC, LA.

7. occulto, MC, LA.

8. notandum, OA, MG.

9. quidem, OB, OC, MB; quid., OA, MA, CE, CM.

10-11. Om., OA, MG.

12. poterit, OB, MA, MB.

13. vel si, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College