Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 29  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] breve quia non convenit veritati. Volunt tamen quidam33 artare tenentem
[002] quod34 ipsum alium talem quem nominavit vocet ad warantum, quod non
[003] est concedendum, quia si35 teneretur talem vocare ad warantum præcise
[004] et warantizaret, ita posset ille alium vocare et ille alius tertium, et sic
[005] in infinitum usque ad mille. Et sic36 non37 limitaretur breve de ingressu
[006] infra suos limites et suos gradus, nec38 habet tenens necesse talem vocare
[007] ad warantum cum cadat39 breve per exceptionem, eo quod ingressum
[008] non habet per talem in brevi nominatum, nec eget quod alius eum defendat
[009] in sua possessione cum sufficiat40 ei sua41 propria exceptio ad
[010] defensionem. <Sed re vera bene poterit tenens si voluerit renuntiare illi42
[011] exceptioni43 contra breve et sustinere breve, et hoc erit potius ad damnum
[012] suum quam ad commodum, et warantum vocare alium quam illum qui
[013] in brevi nominatur. Sed ad hoc artari non poterit nisi velit44 gratis renuntiare
[014] exceptioni. Et quod ita facere possit si45 velit probatur in rotulo de
[015] termino.> Et quod cadere debeat in hoc casu breve inveniri poterit de
[016] termino Paschæ anno regis Henrici septimo comitatu Bukinghamiæ,
[017] de Guynde de Wyndelessor. Et ad hoc facit de eodem termino comitatu
[018] f.321] Cantiae de Alicia quæ fuit uxor Ricardi, et in aliis multis locis.
[019] Sed cum ingressus sit talis sicut petens dicit, bene poterit tenens cum
[020] cognoverit ingressum vocare warantum suum per quem ipse ingressum
[021] habuit,1 et quilibet suum usque ad quartum gradum et non ultra, dum
[022] tamen ipse tenens tenuerit ad vitam ut liberum tenementum vel in feodo
[023] sibi et heredibus suis vel ad feodi firmam vel huiusmodi. Re vera si
[024] impetratum fuerit super firmarium non cadit breve, quia ipse poterit
[025] vocare warantum, quia si non sic amitteret usufructuarius usumfructum,
[026] quod esset iniquum, cum tantundem iuris habeat in usufructu2 quantum
[027] proprietarius in libero tenemento, et cum veniat breve super eum vocet
[028] warantum, et si fuerit defensus retinebit usumfructum. Si autem non,
[029] habebit regressum versus suum warantum de usufructu, et warantus suus
[030] si ulterius vocaverit3 et fuerit ei4 warantizatum,5 de libero tenemento et
[031] de excambio. Si autem ad terminum annorum credo aliud esse dicendum
[032] cum ipse non teneat in dominico tenementum, et secundum quod petitur
[033] nisi tantum usumfructum, et multo minus si teneat de anno in annum.
[034] Item quæritur si petatur versus abbatem aliquem vel priorem vel alium
[035] religiosum expresso proprio nomine vel non expresso, et dicatur, et in



Notes

33. quid. (quidem?), MSS. var.

34. et, OB, MA, MB.

35. Om., OB, MA, MB.

36. sic si, Y, OB, CE; si sic, V.

37. Om., OB, MA, MB, CE, Y, OA (+).

38. non, OB, MA, MB.

39. cadit, OC, MG, MB.

40. deficiat, OB, MA, MB.

41. Om., OB, MA, MB.

42-43. illam exceptionem, OC; illi per exceptionem, MG.

44. Om., MC, LA.

45. et, MC, LA.

1. habuerit, MSS. var.

2. sic, LA, MC, CM; usumfructum, MSS. var.

3. v. warantum, OB, MA, MB.

4. ibi, OC. MG.

5. warantus, CM; var., MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College