Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 298  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] matrimonium. Si autem ex tali obscura responsione mittatur ad curiam
[002] christianitatis37 et rescribatur obscure quod legitimus, vel si causa obiecta
[003] fuerit et38 non rescribatur39 per eadem verba sed quod legitimus sit, in
[004] defectum curiæ christianitatis fiat inquisitio in curia domini regis utrum
[005] ante matrimonium vel post, quia videri40 poterit41 per hoc quod ibi poterit
[006] esse fallacia, et verum rescribitur et falsum sed diversis respectibus, quia
[007] poterit esse legitimus secundum statuta ecclesiæ quantum ad ordines et
[008] dignitates, et quantum ad leges et consuetudines Angliæ42 bastardus
[009] quantum ad successiones, quia ante43 licet44 legitimus45 quantum46 ad
[010] prædicta sive ante sive post. Et cum taliter47 obiecta48 fuerit bastardia
[011] ex causa tali, si petens obscure respondeat, denegetur ei actio ac si nihil
[012] respondisset et tenens49 teneat in pace. Si autem tenenti obiecta fuerit et
[013] sic obscure responderit, quasi indefensus rem possessam amittat, quia
[014] omnino non respondere vel50 obscure ad paria iudicantur. <Et ideo in
[015] nullo casu valet obiectio bastardiæ sine causæ adiectione, quia51 si simpliciter
[016] obiciatur sine causæ adiectione52 simplex erit53 responsio ordinarii,54
[017] et sub hac obscuritate decipi poterit curia regia ad55 præiudicium56 suum,
[018] quia nisi causa adiciatur non poterit rescribi utrum ante vel post matrimonium
[019] vel sponsalia, vel per quantum tempus post humationem57
[020] patris.> Ad papam et ad58 sacerdotium quidem59 pertinent ea quæ spiritualia
[021] sunt. Ad regem vero60 et ad61 regnum ea quæ sunt temporalia iuxta
[022] illud, Cœlum cœli domino, terram autem dedit filiis hominum. Et unde ad
[023] papam nihil pertinet ut62 de temporalibus disponat63 vel ordinet, non64
[024] magis quam rex vel princeps de spiritualibus, ne quis eorum65 falcem
[025] ponat66 in messem alienam. Et sicut papa ordinare potest in spiritualibus
[026] ad67 ordines et dignitates, ita potest rex in temporalibus de hereditatibus
[027] dandis et68 heredibus instituendis secundum consuetudinem regni sui.
[028] Habet enim quodlibet regnum suas consuetudines et diversas. Poterit
[029] enim esse una consuetudo in regno Angliæ et alia in regno Franciæ quantum
[030] ad successiones. Et notandum quod si quis opponendo bastardiam



Notes

37. christianam, MC, LA; -ani, MG, OA.

38. et quia, OA, OC, MG, CE.

39. scribatur, OA, OC, MG, CE.

40-41. videtur, OB., MA, MB.

42. anglicanas, OC, CE, LA, MB, OB (-nes); Angl., MSS. var.

43. sic, (= an.), MSS. gen. (= au.?).

45. l. est, OA, MG.

46. Om., V, OB, MA, MB.

43-44. quilibet, OA, MG.

43-44. quilibet, OA, MG.

47. aliter, OB, CM.

48. Om., OB, MA, MB.

49. t. se, OB, MA, MB, Y.

50. et, OB, MB; om., MA.

51-52. Om., MC, LA, OA, MG.

53. fuerit, OA, MG.

54. Ins. (addicio infra), Item si inquiratur . . . sit filium talis, OA, MG.

55-56. in privilegium, OA, MG.

57. humanationem, OC, CE; limitationem, OA, MG.

58. Om., OC, CE, MB.

59. Om., OA, MG.

60. Om., OC, CE, MB.

61. Om., OA, OC, MG, CE, LA.

62. Om., OA, CM.

63. disponet, OA, MG, MA, MC, LA.

64. nec, OA, MG.

65. eo, MA, OB; enim, MB.

66. imponat, MC, LA; ponet, MG; mittet, MB; mittat, OB, MA, Y.

67. quoad, V, OB, MA, MB.

68. vel, V, OA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College