Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 297  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de cetero cum bastardia obiecta fuerit alicui ex tali causa in curia domini
[002] regis quod bastardus sit, et ideo bastardus quia natus9 ante sponsalia sive10
[003] matrimonium contractum inter patrem suum et matrem suam, mittatur
[004] loquela ad ordinarium loci et fiat inquisitio per hæc verba, utrum videlicet11
[005] talis natus fuerit12 ante sponsalia sive matrimonium vel post, et ordinarius
[006] rescribat domino regi per eadem verba sine aliqua13 palliatione.14 Et15
[007] inquisitione illa facienda cesset omnis appellatio sicut in omni alia inquisitione
[008] de bastardia, de qua inquisitio demandata16 fuerit17 alicui
[009] ordinario facienda, et maxime quod nulla fiat appellatio extra regnum
[010] si de necessitate contingat appellare.18 Et tunc præceptum fuit quod ita
[011] teneretur et observaretur19 in futuro tam de illis de quibus iudicium
[012] extunc faciendum esset in curia domini regis, tam de placitis inceptis
[013] quam incipiendis, cum huiusmodi bastardia obiciatur et20 ex tali causa.
[014] <Et quod assisa mortis antecessoris processit in curia domini regis super
[015] huiusmodi bastardia et infra ætatem petentium, et ubi iurati dixerunt
[016] quod non fuerunt heredes propinquiores quia nati fuerunt in adulterio
[017] ante matrimonium, probatur de itinere Martini de Pateshilla in comitatu
[018] Cantiæ anno regis Henrici filii regis Iohannis, assisa mortis antecessoris
[019] si Henricus Panforer21 de tenemento in Northtona.> Rationibus igitur
[020] supra dictis et22 ex tali communi consensu, in electione domini regis esse
[021] poterit utrum velit inquisitionem illam faciendam demandare ordinariis
[022] vel illam23 facere in curia sua, quia si illam in curia sua fecerit, cum
[023] exceptio ita24 clara25 fuerit et aperta et ex certa causa, responsio non
[024] debet esse obscura, sed sicut opponitur exceptio quod bastardus est
[025] f.417b] secundum leges et consuetudines Angliæ26 eo quod natus27
[026] ante sponsalia vel matrimonium, et sicut28 ex tali causa replicare debet
[027] petens et dicere quod legitimus est ex causa contraria, quia natus est29
[028] post sponsalia sive matrimonium, et sic contradicere intentioni tenentis,
[029] quia non contradicit si30 dicat31 simpliciter quod legitimus sit et paratus32
[030] probare se legitimum ubi debuerit, quia ad causam quare33 non respondet.
[031] Debet igitur dicere causam, quod34 legitimus35 quia36 post sponsalia vel



Notes

9. n. fuerit, MC, LA (fuit).

10. vel, V, MA, MG.

11. scilicet, OA, MG.

12. fuit, MA, CM; fuerat, OA.

13. alia, MSS. var.

14. appellatione, OA, MA, LA, MC, MG; pallatione, OB, MB; fallacia, OC, CE.

15. Om., OA, MA; in, MB; et in, OB.

16. demandanda, V, Y, OB, MA; demand., OA.

17. fuit, MC, LA.

18. appellari, V; sic, MSS. gen.

19. observetur, V, OB, MA, MB.

20. Om., V, OB, MA, MB.

21. Paynfurre, Fanteford, Panf., MSS. var.

22. Om., OB, MA, MB.

23. ipsam, MC, LA.

24-25. ei data, OB, MA, MB.

26. anglicanas, OC, CE, LA, Y; Angl., MSS. var.

27. n. est, OA, MA.

28. sic, V, CM, MA, Y (om., et).

29. Om., OB, MA, MB, Y.

30. sed, V, OB, MA, MB, CM, OC; et, OA.

31. dicit, V, MA, MB, CM; dicitur, OB.

32. p. sit, MC, LA, OA.

33. sic, MSS. gen.; om., OB, MA, MB, Y.

34. quare, OA, MC, MG.

35. l. est, OA, MG, CM, MC.

36. q. natus, V, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College