Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 296  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tractatum esset94 de communi utilitate totius regni super pluribus articulis
[002] regem et regnum95 tangentibus, inter alia tractatum fuisset96 de huiusmodi
[003] obiectione bastardiæ, utrum videlicet quis natus ante sponsalia vel
[004] matrimonium haberi posset97 pro legitimo sicut ille qui post matrimonium
[005] natus fuit. Ad quod omnes episcopi dixerunt quod omnes illi qui nati
[006] fuerunt ante sponsalia vel matrimonium ita erunt98 legitimi sicut illi
[007] f.417] qui nati fuerunt post matrimonium, quoad deum et quoad ecclesiam,
[008] nec voluerunt nec potuerunt sine præiudicio ecclesiasticæ dignitatis
[009] respondere ad breve super huiusmodi inquisitione facienda de bastardia
[010] sic obiecta, rescribere1 domino regi videlicet utrum ante vel post, quia
[011] hoc esset in2 præiudicium sanctæ3 ecclesiæ ut dicebant, sed rogabant
[012] regem et magnates quod ad hoc consensum4 præberent, quod nati ante
[013] matrimonium quoad omnia legitimi esse possent sicut illi qui post. Et
[014] omnes comites et5 barones quotquot fuerunt una voce responderunt quod
[015] noluerunt leges Angliæ mutare, quæ usque ad tempus illud usitatæ
[016] fuerunt et approbatæ. Postea vero die Iovis proxima post festum Sancti
[017] Dionisii anno eodem coram ipso domino rege6 et subscriptis, convocato
[018] consilio provisum fuit7 et concessum ab ipso domino rege coram venerabili
[019] patre E. Cantuariensi archiepiscopo, R. Cicestrensi episcopo8 domini
[020] regis cancellario, R. Dunolmensi episcopo, H. Elyensi episcopo, episcopo
[021] Norwicensi, episcopo Londoniensi, episcopo Bathoniensi, episcopo Exoniensi,
[022] episcopo Karleolensi, episcopo Herefordensi et episcopo Roffensi.
[023] Item coram comitibus subscriptis, R. comite Cornubiæ et Pictaviæ, G.
[024] comite marescallo, I. comite Lincolniæ, W. comite Warenne, I. comite
[025] Cestriæ, W. comite de Ferrers, T. comite Warrewickiæ, H. comite Cantiæ,
[026] H. de Ver comite Oxoniæ, H. comite Herefordiæ, S. de Monte Forti
[027] comite Leycestriæ. Item coram baronibus subscriptis, Radulfo de Tony,
[028] Philippo de Albaniaco, Radulfo filio Nicholai, Herberto filio Mathei,
[029] Iohanne Marescallo, Galfrido de Lucy, Ricardo de Argenten, Hugone
[030] Dispensatore, Willelmo de Say, Willelmo Bardolf, Willelmo de Cantilupo
[031] seniore et Willelmo iuniore, Ricardo Siward, Godefrido de Craucumba
[032] Almarico de Sancto Amando, Bertramo de Curiel, Engelardo de Sygoyny,
[033] Roberto de Mucegros, Baldewyno de Pauntona, Galfrido de Lucy,
[034] Ricardo filio Hugonis, et aliis pluribus tunc ibidem præsentibus,8 quod



Notes

94. fuit, OA, MG.

95. reginam, V, OB, MB.

96. fuit, OA, MG, CM, MC, LA.

97. possit, OB, MA, MB; debet, CM.

98. erant, OA, OC, MG, CE, CM.

1. nec r., OA, MG.

2. Om., OB, MA, MB.

3. Om., MC, LA, CM.

4. assensum, OA, MA; concessum, OB.

5. Om., MC, LA, CM.

6. rege Angliæ, MC, LA.

7. Om., OB, MA, MB.

8. In the MSS. there is considerable variation in the spelling of the names which follow. The list of names from this point on is omitted in OA, MG.

8. existentibus, OA, OC, MG, CE, CM, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College