Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 295  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Frater nihil iuris habes in terra illa licet matrimonium intervenerit, quia
[002] matrimonium inter patrem tuum et matrem tuam contractum fuit illegitimum,
[003] ex quo prius contraxit cum57 alia58 quæ vixit tempore59 quo60 contraxit cum
[004] matre tua. Est61 igitur ad curiam christianitatis inquisitio62 in hoc casu
[005] transmittenda, quia ad iudicem secularem non pertinet discussio63 quæ
[006] illarum sit uxor legitima et quæ non. Item poterit opponi bastardia cum
[007] adiectione causæ ut supra, sed non erit ad curiam christianitatis inquisitio64
[008] demandanda,65 quia nihil pertinet ad iudicem ecclesiasticum de66
[009] prioritate vel posterioritate nativitatis eius67 cui opponitur bastardia,
[010] cum sponsalia vel matrimonium hinc inde concessa68 sint,69 non magis
[011] quam si quis ita diceret, Frater nihil iuris habes in terra illa, et si ius haberes
[012] petere non potes, quia petis de tempore Henrici regis senis vel ulterius quod
[013] omnem excludit actionem. Ut70 si dicat tenens, Frater nihil iuris habes in71
[014] terra petita quia bastardus es, et ita bastardus72 quia73 natus fuisti74 per tantum
[015] tempus antequam sponsalia vel matrimonium contractum esset75 inter
[016] patrem tuum et matrem tuam. Et quia hinc76 inde77 conceditur matrimonium,
[017] bene poterit78 rex in curia sua inquirere79 sine alicuius præiudicio utrum
[018] talis cui obicitur natus sit80 ante matrimonium vel post, sicut inquirere
[019] poterit in aliis casibus utrum natus esset81 tempore regis Henrici vel regis
[020] Iohannis, et maxime in defectum episcoporum qui82 contrarii sunt83
[021] legibus et consuetudinibus84 Angliæ:85 nec etiam magis iniuriosum86
[022] quam si rex in placito dotis in curia sua fieri faceret87 inquisitionem utrum
[023] mulier dotem petens dotata sit ad ostium ecclesiæ vel alibi, vel utrum
[024] sponsalia vel matrimonium publicum sit vel clandestinum. Et cum in
[025] curia domini88 regis aliquando89 anno regni sui vicensimo in crastino
[026] Sancti Vincentii apud Mertonam coram venerabili patre E. tunc90 Cantuariensi
[027] archiepiscopo, et coram suffraganeis suis omnibus, et coram
[028] maiori parte comitum et baronum Angliæ tunc91 ibi92 existentium pro
[029] coronatione regis et reginæ pro quo93 omnes vocati fuerunt, generaliter



Notes

59. Om., OB, MA, MB, Y.

60. quando, V, Y.

57-58. Om., OB, MA, MB.

61. Om., OA, MG.

62. Om., OB, MA, MB.

63. d. quis eorum vel, OA, MG, V (et).

64. Om., OA, MG.

65. demandata, MB, CE; demandandum, MG.

66. cognoscere de, V, OB, MA, MB, Y.

67. Om., OB, MA, MB.

68-69. concessum sit, OA, OC, MG, CE, CM, MC, LA.

70. vel, V, OA, MG, OC, CE.

71. de, MC, LA.

72. b. es, OA, MG.

73. quod, OB, MA, MB, OA, MG.

74. Om., OA, MG.

75. fuit, OB, MA, MB, Y; fuisset, CM.

76-77. in tantum, OA, MG.

78. potest, OA, MG.

79. sic, V, OA, MG, CM; om., MSS. gen.

80. fuit, MA, OA, MG.

81. in, V, OB, MA, MB.

82. quia, V, OB, MA, MB, Y.

83. Om., OB, MA, MB, Y.

84. consuetudini, OB, MA, Y.

85. Anglicanæ, OB, Y; Anglicani, OC, CE; Angl., MSS. var.

86. i. est. OB, MA, Y.

87. faciat, OB; facit, OC, CE; fecerit, OA, MG.

88. Om., OA, MG, MB, Y.

89. Om., OB, MA, CM, Y.; aliquando contingit, OA, MG.

90. Om., OC, CE, CM, MB.

91. Om., OA, MG.

92. ibidem, OB, MA, OA, MG; idem, MB.

93. sic, MSS. gen.; qua, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College