Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 294  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] debeat et ubi opponi et ubi terminari et ad quem sequi pertineat.33
[002] Et quod sit officium iudicis ecclesiastici et quod sit officium iudicis34 secularis.
[003] Item quis legitimus dici debeat et quis bastardus quoad successionem
[004] secundum legem et consuetudinem Anglicanam.35 Item quid iuris si
[005] uterque bastardus tam petens quam tenens. Item quid iuris si cum
[006] legitimatio probata fuerit, moriatur ille qui probaverit antequam ad
[007] curiam regiam pervenerit cum probatione.

De exceptione bastardiæ in causis bastardiarum, quia nulla bastardia simplex sed quælibet causam habet certam.


[009] QUALITER opponi debeat bastardia imprimis videndum. Proponi36 quidem37
[010] solet aliquando cum adiectione causæ quare38 bastardus sit,39
[011] et quandoque40 sine causa. Sed quoniam ubi causa non adicitur sub tali
[012] responsione poterit41 esse obscuritas et incertitudo, quia cum sciri non
[013] poterit ad quod42 forum pertinere debeat cognitio, non refert utrum quis
[014] omnino non respondeat <sicut non refert utrum non sit omnino edita43
[015] vel obscure vel minus plene, et ita erit44 dicendum de exceptione quod
[016] dicitur de actione, quod45 proponi debet non obscure nec minus plene,
[017] quin sciri possit cuiusmodi sit bastardia adiecta causa,> vel obscure.
[018] Ut si dicat tenens simpliciter quod petens nihil iuris habeat in re petita
[019] f.416b] quia bastardus est,46 et paratus sit47 probare bastardiam ubi et
[020] quando debuerit,48 si probatio ex tali responsione49 statim50 mittatur ad
[021] curiam christianitatis, ita poterit quælibet probatio indifferenter fieri
[022] in curia christianitatis, quæ in quibusdam contraria est legi et consuetudini
[023] Angliæ,51 quod esse non debet, cum nihil aliud sit sub tali obscuritate
[024] transmittere inquisitionem de bastardia facienda52 ad curiam christianitatis,
[025] quam venire contra legem et consuetudinem Angliæ.53 Ad talem
[026] igitur errorem tollendum54 necesse est causam adicere: ut si dicat tenens,
[027] Frater nihil iuris55 habes in terra petita quia bastardus es, quia pater tuus
[028] numquam desponsavit matrem tuam, talis cognitio bastardiæ recte pertinet
[029] ad iudicem ecclesiasticum ex quo præcise dedictum est matrimonium,
[030] quia non pertinet ad iudicem secularem discussio56 utrum sit ibi matrimonium
[031] vel non cum ipse cui obicitur dicat contrarium. Idem erit si dicat,



Notes

33. debeat, OA, MG.

34. Om., OB, MA, MB, Y.

35. sic, MC, LA, OC, CE, CM, Y; Angliæ, MB, MG; Angl., OA, OB, MA.

36-37. opponi, OA, OC, MG, CE.

38. qualiter, OA, MG; quale, OC, CE.

39. Om., OC, CE, CM, MC, LA, Y.

40. quando, OB, MA, MB; quandocumque, MG.

41. possit, OA, MG.

42. quem, OB, MB, Y, MC, LA; quam, OC, CE.

43. dedita, MC; dedicta, OC, CE.

44. erat, MC, LA.

45. vel, MC, LA.

46. Om., OA, MG.

47. est, V, OB, MA, MB.

48. debuit, OA, OC, MG, CE.

49-50. responsione, OB, MA, MB.

51. Anglicanæ, OC, CE, CM, MC, LA.

52. faciendam, V, MC, LA; faciend., MSS. var.

53. Anglicanam, MC, LA, Y, OC, CE.

54. tollendam, MG; tollend., MSS. var.

55. Om., OB, MA, MB.

56. discutio, OA, OC, CE, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College