Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 293  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] leproso interdicitur communio gentium, sic et excommunicato, et quod
[002] plus est omnis actus legitimus. Item competit tenenti exceptio non
[003] tantum ex persona petentis, sed ratione coheredum et participum sine
[004] quibus agere non poterit, cum tantundem iuris habent quantum89 ille
[005] qui petit, vel aliunde quia ille qui petit nihil iuris habet sed alius, vel
[006] cum alius plus iuris habeat, et sic quod petens sine aliis agere non potest
[007] f.416] vel omnino non. Item competit exceptio tenenti ratione petentis1
[008] vel2 ratione3 adiuncti, ut si vir agere velit de re uxoria sine4 uxore,5 et
[009] quo casu non magis audietur uxor6 sine viro: sed non cadit breve si vir
[010] sine uxore, quia vocare poterit uxorem ad warantum, sed non e converso.
[011] Item competit exceptio tenenti contra petentem ratione superioris quem7
[012] res tangit in aliquo, sicut sunt priores perpetui et quandoque amotibiles
[013] sine abbate et8 priore, clerici vel9 canonici sine episcopo et patrono.
[014] Item fratres alicuius domus sine curatore domus, et aliquando nec10
[015] sanctimoniales sive sorores sicut11 sorores12 de Boclande13 sine priore
[016] hospitalis: et quo casu vocandi sunt curatores ad sequendum sine quibus
[017] fratres et sorores sequi non poterunt.14 De15 exceptione16 vero17 servitutis
[018] proposita contra petentem, satis perpendi poterit quid fieri oporteat18
[019] tam in causa possessionis quam proprietatis, per ea quæ superius dicta
[020] sunt in tractatu de19 assisa20 novæ disseisinæ ubi respondetur contra
[021] assisam.

Exceptio contra petentem ex persona petentis.21


[023] ITEM competit exceptio tenenti contra petentem ex persona ipsius petentis
[024] peremptoria, ut excludat eum ab actione imperpetuum eo quod nihil
[025] iuris habeat cum sit bastardus, et aliquando opponitur in modum exceptionis
[026] secundum quod hic22 dicitur, et cum proponatur a tenente, quandoque
[027] cedit23 loco actionis quando24 proponitur25 a petente contra tenentem,
[028] ut26 a27 possessione28 amoveatur. Et unde videndum imprimis qualiter
[029] opponi debeat, et cui et a quo et in qua actione, et qualiter contra exceptionem
[030] illam29 respondeatur30 cum fuerit opposita.31 Item qualiter probari32



Notes

89. sicut, OB, MA, MB.

1-3. Om., OB, MA, MB, Y.

2. Om., MC, LA; et, OA, MG; scilicet, OC, CE.

4-5. Om., OA, MG.

6. sic, MSS. gen.; quam uxor, OA, OC, MG, CE.

7. quam, OA, OC, MG, CE.

8. vel, MSS. var.

9. et, OA, MA, MG.

10. Om., OA, OC, MG, CE.

13. Boklande, Boklond., Bokeland., Bocelondo, MSS. var.

11-12. Om., MC, LA.

14. poterit, MC, LA.

15. Om., OB, MA, MB, MG.

16. exceptio, MA; exceptiones, MB.

17. Om., OA, CE, CM.

18. oportet, OC, CE, MA.

19-20. Om. OB, MA, MB; ass., CM.

21. tenentis, MSS. var.

22. superius, OA, MG.

23. cadit, V, OB, MB; om., MA; dedit, CM.

24. quasi, V, OB, MB, Y; om., MA; quandoque, OA, MG, CE, MC.

25. proponatur, OC, CE; ponitur, MG; om., MA.

26. ut ita, V, OA, MG.

27-28. appello, MA, MB, OB (in a.); appellatio, Y.

29. illa, OA, MG, MC; om., OB, MA, MB.

30. habeatur, OA, OC, MG, CE.

31. proposita, MC, LA.

32. Om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College