Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 292  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] prius facta in iudicio nec attornatus qui prius factus fuerit, cum eadem sit
[002] sit hinc54 inde55 actio et breve idem.

Si competat exceptio ex persona petentis unde quædam dilatoria et quædam peremptoria multis rationibus.


[004] CUM autem nihil sit quod excipi possit contra breve, tunc videndum56 si
[005] sit exceptio quæ competat57 tenenti ex persona ipsius petentis, quod omnino58
[006] petere non poterit vel non nisi post59 tempus omnino, ut si petens
[007] servus fuerit vel bastardus, sæculo60 mortuus, sicut ille qui habitum
[008] religionis assumpserit.61 Item propter defectum scientiæ, ut si furiosus et
[009] non sane mentis. Item propter defectum sensuum, ut si fuerit naturaliter
[010] surdus et62 mutus. Item propter morbem incurabilem, ut si leprosus fuerit
[011] et a communione gentium63 separatus. Item quod64 ei65 non competit66
[012] actio cum sit amotibilis, sicut monachus vel canonicus non perpetuus.
[013] Item propter feloniam propriam vel antecessorum. Item67 si non nisi
[014] post tempus,68 quia minor et69 infra ætatem70 in causa proprietatis, licet
[015] agere possit in causa possessionis, et hoc propter defectum scientiæ, cum
[016] non multum distet71 a furioso nec72 furiosus a73 bruto.74 Item propter
[017] dubium rei eventum, ut si quis fuerit in statu dubio75 dignitatis vel
[018] corporis, et sic in pendenti donec quid fiat vel non fiat. Ut76 si quis appellatus
[019] fuerit de vita et membris in causa criminali, in77 civili causa agere
[020] non poterit antequam defenderit78 se in criminali,79 non magis quam
[021] tenens respondere tenetur in consimili dignitate, ut80 si abbas vel prior
[022] vel alius a dignitate depositus ad81 tuitionem status sui superiorem appellaverit,
[023] quia si cum talibus ageretur vel ipsi agerent contra alios, sic
[024] possent82 iudicia esse delusoria,83 cum a84 casu possent85 omnia revocari.
[025] Item competit exceptio tenenti ex persona petentis propter defectum
[026] nationis, ut si petens se copulaverit inimicis domini regis, ut si fuerit ad
[027] fidem regis Franciæ, saltem donec terræ et regna communia extiterint,86
[028] actio talibus denegatur. Item competit exceptio tenenti propter lepram
[029] animæ87 petentis, ut si fuerit excommunicatus nominatim sed non in
[030] genere, quia sicut lepra esse poterit in corpore sic et88 in anima, et sicut



Notes

54-55. Om., OA, MG.

56. v. est, MC, LA.

57. competit, MA, MB, MC, LA.

58. omnia, OA, MG.

59. Om., OB, MA, MB.

60. vel s., V, OA, MG.

61. assumpsit, V, OB, MA, MB; sumpserit, CM.

62. vel, V, OB, MA, MB.

63. hominum, V, OB, MA, MB.

64. quia, OA, OC, MG, CE, MC, LA.

65. Om., OA, MA, MG.

66. competat, V, OB.

67-68. Om., MC, LA, CM.

69. Om., V, OB, MA, MB, Y.

70. a. agere non potest, V, OB, MA, MB, Y.

71. distat, MC, LA; differt, OA, OC, MG, CE.

72-73. et, OA, MG.

73-74. furorem habendo, OB, MA, MB, Y.

75. Om., OB, MA, MB, Y.

76. vel, OA, MG.

77-79. Om., OB, MA, MB, Y.

78. defendere, MC, LA.

80. Om., OA, MG.

81. et ad, V, OA, MG.

82. poterint, MC, LA.

83. derisoria, CM; iuriosa, OC, CE.

84. a tali, V, CM.

85. possint, OB, MA, MB; possunt, MC, LA.

86. constiterint, OB, MA; constiterunt, MC, LA.

87. Om., OA, MB, MG.

88. exceptio, OA, MG; etiam, MB; om., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College