Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 291  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] alio19 quam a rege. Et eodem modo si duo tenere clamaverint de rege per
[002] certum servitium, quorum unus per minus servitium et20 alius per maius,21
[003] breve illius cadit qui per minus servitium propter regis utilitatem. Item
[004] cadit breve si quis impetraverit super certa re et certa actione, et postmodum
[005] se retraxerit et in alio iudicio velit agere de eodum. Item quædam
[006] exceptio contra breve substantiam capit ex tempore. Sunt quædam22
[007] brevia limitata infra certa tempora, sicut sunt actiones ultra23 quæ24 non
[008] extenditur breve non magis quam actio propter defectum probationis,
[009] secundum quod actio fuerit25 prodita super possessione vel super proprietate,
[010] sicut assisa novæ disseisinæ, mortis antecessoris, assisa utrum,
[011] breve de ingressu an26 breve de recto, ut supra.27 Item cadit breve si28
[012] quis per narrationem in iudicio factam recesserit de brevi suo, excedendo
[013] virtutem29 et naturam brevis, ut si agatur in causa possessionis super30
[014] breve de consanguinitate, et petens in narratione sua31 mentionem fecerit
[015] de ipso iure, vel si unum ore petat et32 per33 breve diversum, nisi34 ita sit
[016] cum dicat diversum35 quod dicat quod tantundem valet.36 Et fere omnes
[017] exceptiones quæ competunt alicui vel contra aliquem, connumerari
[018] poterunt37 inter exceptiones contra38 breve,39 quia ubi40 terminatur actio
[019] finitur breve, et ubi cadit actio cadit et breve, et ubi differtur actio vel
[020] suspenditur vel mutatur,41 ita et breve. Cum autem plures competant42
[021] exceptiones43 contra breve, bene possunt secundum quosdam proponi
[022] temporibus diversis, sed in potestate iudicis erit artandi tenentem quod
[023] simul et semel et44 una die proponat omnes exceptiones competentes
[024] f.415b] contra breve, et sic præcludi poterit via proponendi ulterius
[025] exceptiones contra breve. Sed cum tenens unam proposuerit quod45 rem
[026] petitam totam non tenuerit sed alius, illa terminata non redibit ulterius
[027] ad46 consimilem, ut47 infra48 dicetur plenius. Et notandum quod49 cum
[028] breve ceciderit per defectum et errorem, si erigatur50 consimile sed51
[029] correctum, eadem erit actio quæ prius et idem breve sed correctum, licet52
[030] aliud pergamenum et aliud incaustum. Et ideo nec53 mutari debet narratio



Notes

19. aliquo, LA; aliquo alio, MC; illo, MA.

20. Om., MC, LA.

21. magis, OC, MG, CE.

22. quidem, OB, MC, LA.

23. vel, OC, CE; om., CM.

23-24. ultraque, OB, MC.

23-24. ultraque, OB, MC.

25. fuit, OB, MA, MB.

26. sic, MSS. gen.; aut, V, OA, MG; om., CM.

27. sequitur, OA, MG.

28. ut si, V, OA, OB, MA, MB, Y.

29. veritatem, OA, MG.

30. per, V, OB, MA, MB, Y; si, CM.

31. Om., OA, MG.

32. Om., OB, MA, MB.

33. Om., OA, OC, MG, CE, LA.

34. cum n., MG, OA (c. ubi).

34-35. Om., OB, MA, MB.

36. valeat, OA, MG, MC, LA, CM.

37. Om., OB, MA, MB.

40. cum, V, OB, MA, MB.

38-39. Om., OA, MG.

41. mutat, OB, MB.

42. petant, MG; competunt, MC.

43. actiones, OA, MC, MG, CM, LA, OC (corr.).

44. Om., V, Y; in, OB, CE.

45. et quod, OA, MG.

46. ut, OA, MG.

47. Om., OA, LA.

48. ita, OB, MC.

49. Om., MG, CM, LA.

50. corrigatur, V, OB, MA, MB, Y.

51. et, OA; erit, V; sit, MB, Y; si, OB; fit, MA.

52. sed, OA, MG.

53. non, OC, CE; om., MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College