Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 290  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Solandia101 et abbatem de Rivallis102 de forgiis in foresta de Glasdale.103
[002] Et hoc verum est si tempestive se retraxerit ante iudicium, post iudicium
[003] vero non poterit. Sed104 quæritur an quis possit105 se retrahere de106 quibusdam
[004] articulis brevis et de quibusdam non. Sed videndum utrum ita sint
[005] connexi quod unus sine altero terminari107 possit vel non,108 et109 secundum
[006] hoc procedatur vel non.110 Item cadit breve mortuo eo qui impetravit, vel
[007] deposito si forte episcopus fuerit,111 abbas vel prior vel huiusmodi, sed
[008] non e converso si episcopus, abbas vel prior tenentes fuerint, quia dependet
[009] f.415] actio cum brevi donec fuerit alius ei substitutus, maxime si actio
[010] fuerit civilis et1 non pœnalis. Et2 si4 civilis sit et pœnalis,3 durabit actio
[011] quantum ad pœnam et quantum ad restitutionem quamdiu depositus
[012] vixerit. Si autem depositus mortuus fuerit vel ante depositionem, extinguitur
[013] pœna cum persona sed durabit in persona substituti quoad restitutionem,
[014] sed tamen per aliud breve. Item cadit breve sed non actio
[015] per mortem tenentis in actione personali sive mortuus fuerit morte civili
[016] vel naturali, dum tamen per fraudem se non dimiserit post impetrationem,
[017] si mortuus fuerit morte civili. Item cadit breve mortuo eo qui5
[018] mandavit vel præcepit re integra. Item si quis pro eadem re duo brevia
[019] impetraverit, et utroque simul et semel agere inceperit tam super iure
[020] quam super possessione, differtur6 actio super ipso iure et pendet breve
[021] donec discussum fuerit super possessione, ut de termino Sanctæ Trinitatis
[022] anno regis Henrici quarto7 decimo comitatu Surreiæ, de priore de Novo
[023] Loco. Et hoc sive brevia impetrata fuerint ab uno vel duobus vel pluribus.
[024] Idem erit si mulier dotem petat per breve de dote aliquam8 partem9 et
[025] alius petat totum10 in actione proprietatis, suspenditur actio dotis donec
[026] de proprietate constiterit. Item si duo unum de eadem re implacitaverint11
[027] una et eadem actione et eodem12 brevi, ille præfertur qui prius13 incepit
[028] agere, et aliud breve simul cum actione in suspenso remanebit sive hoc
[029] sit in eadem curia sive in diversis, excepta curia domini regis ubi nulla
[030] attenditur prioritas propter maioritatem et dignitatem suam, et ubi14
[031] fallit regula Qui15 prius incepit agere aliis16 pr@oferatur, ut17 supra18 de
[032] actionibus. Item cadit breve ubi quis clamat tenere de rege et alius ab



Notes

101. Solundia, Sabaudia, Salandia, Selandia, Molandia, MSS. var.

102. Rivallia, Ryvaus, Ravallis, MSS. var.

103. Glastoll., Glastall., Glastellis, Glastale, MSS. var.

104. si, OB, MB.

105. posset, MB, CM.

106. a, V, OB.

107. t. non, OA, MG, MC, Y.

108. n. debet, OA, MG.

109-110. Om., OB, MA, MB.

111. fuit, OA, MG, MA, Y.

1. vel, OA, OC, MG, CE, MB.

2-4. Om., MC, LA.

2-3. Si autem, V, OB, MA, MB, Y.

5. quod, MC, LA.

6. et d., V, OB, MB; defertur, MSS. var.

7. tertio, OA, MA.

8-9. Om., OB, MA, MB.

10. Om., LA, MB.

11. -verit, OB, LA, MG; -verunt, OC, CE.

12. uno, MC, LA.

13. primus, OB, MB.

14. ibi, OA, MG.

15. quæ, OA, MG.

16. ille, OB, MA, MB, Y; alii, CM; ille aliis, V.

17-18. et sequitur, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College