Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 289  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] terram non habeat in comitatu expresso. Item cadit breve si impetratum
[002] fuerit contra ius et regni consuetudinem, et maxime contra cartam
[003] libertatis, sicut breve quod vocatur præcipe, per quod liber homo posset70
[004] curiam71 amittere. Si autem præter ius fuerit impetratum, dum tamen
[005] rationi72 consonum et73 non iuri contrarium, erit sustinendum, dum tamen
[006] a rege concessum et a74 consilio suo approbatum. Sed esse debet personale,
[007] sed non debet concedi nisi de gratia speciali. Nec refert utrum magnates75
[008] expresse præbuerint76 assensum, dum tamen expresse non dissenserint,77
[009] ostensa ratione sufficienti quare valere non debeat. Pertinet enim ad regem
[010] ad78 quamlibet79 iniuriam compescendam80 remedium competens adhibere.
[011] Brevia tamen communia inter omnes pro iure generaliter debent observari,
[012] cum sint originalia et actionibus originem præstent. Item cadit breve
[013] si tenens minus teneat quam petens petat, secus tamen si plus. Item
[014] cadit breve si tempore impetrationis nulla subfuit81 causa impetrandi, quia
[015] tempore datæ82 et83 impetrationis nulla petenti competiit84 actio nec causa
[016] petendi. Item nec causa conquerendi,85 quia tunc nulla facta86 fuit87 disseisina
[017] nec alia iniuria. Item nec valet breve quia ille qui nunc tenet tempore
[018] impetrationis non fuit in seisina de re petita tota88 vel aliqua eius89
[019] parte, et90 licet91 statim visum petierit cum nihil teneat vel non totum,
[020] tamen propter hoc non amittit92 exceptionem contra breve. Et hæc vera
[021] sunt licet post impetrationem incipiat93 tenens totum possidere, quamvis
[022] videatur quod actio pervenerit in eum casum a quo incipere potuit.94
[023] Item cadit breve si cui95 plures competant actiones de eadem re et plura
[024] brevia, et una actione agere96 inceperit97 facta electione et per unum breve,
[025] si pendente actione et98 brevi illo ad aliam actionem convolaverit,99 cadit
[026] breve posterius impetratum, quia a primo non est recessum, ut100 de placitis
[027] quæ sequuntur regem anno tricensimo primo, in loquela inter Petrum de



Notes

70. possit, MA, OC, CE, CM.

71. c. suam, MB, MC, CM, LA, Y.

72. ratione, OA, MG, CE, OC (corr.).

73. Om., OA, OC, MG, CE.

74. Om., OA, OC, MG, CE.

75. magnatos, OA, OC, CE.

76. -erunt, MA, MC, LA, Y; prohibuerint, MG.

77. dissentiverint nec, V; discesserunt, OA; dissenserunt, MG.

78. et ad, MC, OB, OC, CE.

79. quemlibet, OC, CE; qualibet, LA.

80. compescendum, V; compescend., MSS. var.

81. subfuerit, OC, MG, CE; obfuerit, OA; obfuit, MA.

82. Om., MA, OC, CE.

83. Om., OA, OC, CE, MB.

84. competit, OA, MA, MB.

85. conquerenti, OC, CE; querendi, LA, MA.

86. Om., MA, MB.

87. Om., OA, MG, Y.

88. Om., V, OB, MA, MB.

89. Om., OB, MA, MB, Y.

90. Om., OA, OC, MG, CE.

91. l. petens, MC, LA (pet.); l. tenens, OC, CE; l. post, CM.

92. amittet, OB, MA, MB.

93. incipiet, MC, LA.

94. poterit, V, OB; posset, OA; poterunt, OC, CE.

95. cum, OB, MA, MB; om., MC, LA.

97. incipiat, OB, MA, MB; incipit, Y.

96-97. parit, OA, MG.

98. in, V, MA, MB, Y.

99. convaluerit, OA, OB, MC, LA; convaluerint, MB.

100. et, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College