Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 28  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per cartam suam, quæ prolata20 hoc testetur. Si petens cum ad cartam
[002] responderit illam concedat et quod facta fuit, sed tali tempore quod
[003] f.320b] valere non debeat, quia cognoscit cartam quocumque modo et
[004] qualitercumque factam, concedit21 per consequens ingressum per talem
[005] petentem, scilicet se ipsum vel22 antecessorem suum qualitercumque, et
[006] non per eum quem petens nominat in brevi suo. Et ideo cadit actio et
[007] tenens sine die, et petens sibi perquirat per aliud breve. Ut de itinere
[008] Willelmi de Ralegha in comitatu Warrewickiæ, de Hugone de Aylmaresthorpe.23
[009] Et cum obiectum fuerit feoffamentum et excipiatur contra
[010] cartam a petente ubi24 probationem habet de ingressu vel saltem præsumptionem,
[011] et uterque se posuerit in iuratam, tunc fiat recognitio per hæc
[012] verba: ad recognoscendum videlicet si prædictus A. aliud ius vel alium
[013] ingressum habuerit in prædictam terram quam per prædictum B. qui
[014] terram illam ei dimisit ad terminum qui præteriit, vel si idem A. ingressum
[015] habuit25 in prædictam terram per eundem B. qui terram illam ei vendidit
[016] vel dedit in feodo per cartam suam ut idem A. dicit. Et unde etiam cognoscit
[017] quod prædictus B. terram illam ei primo dimisit ad terminum,
[018] et durante termino illam ei dedit in feodo per cartam suam. Et fere per
[019] eadem verba fieri poterit recognitio si partes absque probatione et instrumentorum
[020] exhibitione se gratis posuerint in iuratam. Item excipi
[021] poterit contra petentem quod alius maius ius habeat quam ille qui petit.
[022] Item quod alius dimisit et non ille de quo fit mentio in brevi per errorem.
[023] Item quod terminus non præteriit,26 et si terminus præteriit quantum
[024] ad primum instrumentum et primam conventionem, prorogatus fuit
[025] terminus per aliam conventionem et27 per aliud instrumentum, quod
[026] quidem statim exhibeat. Item excipere poterit contra petentem quod
[027] terminus excedit tempus assisæ mortis antecessoris28 et ideo quod29
[028] deficiat probatio. Et infinitæ sunt exceptiones de quibus non est necesse
[029] hic30 facere mentionem quia de illis inferius plenius dicendum erit.

De exceptione contra ingressum, et quod tenens poterit renuntiare exceptioni31 si per alium quam per eum qui in brevi nominatur, et vocare warantum licet hoc sit se32 ipsum.


[031] CUM autem tenens excipiat et dicat quod non habet ingressum per talem
[032] de quo breve loquitur, immo per alium talem, si petens hoc dedicere non
[033] possit vel si negaverit et recognitum fuerit per iuratam quod sic, cadit



Notes

20. probata, OB, MA, MB, CM, MC.

21. concedat, OC, MG, MA, MC.

22. et, MC, LA.

23. Almarescorp, Halreshop., Haylemereshope, Aylmesthorp, Dyliveresthorp, MSS. var.

24. nisi, OC, MG.

25. habuerit, OA, CE, MC.

26. praeterierit, OA, CE, LA, Y.

27. vel, OB, MA; om., MB.

28. antecessorum, OA, CE.

29. Om., MA, MC, LA.

30. Om., OB, MA, MB; hoc, OC.

31. exceptionibus, CE; exceptionem, MSS. gen.

32. contra se, V; sic, MSS.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College