Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 287  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.414] sustinebunt cum perpetua infamia nisi warantum habuerint,1
[002] secundum quod inveniri poterit in itinere Martini de Pateshilla in2 comitatu
[003] Eboraci anno regis Henrici decimo, de Rogero de Farnburne3 et
[004] Agnete uxore eius qui protulerunt quoddam breve de4 recto5 cui signum
[005] verum appensum fuit falso brevi per6 industriam falsarii, et ubi ipse
[006] Rogerus suspensus fuit quia warantum non habuit, sed uxor sua liberata
[007] sive conscia sceleris sive non, quia fuit sub virga viri sui. Item cadit breve
[008] simul cum actione ad damnum ipsius impetrantis, quod7 impetratum
[009] fuerit8 per falsi9 suggestionem vel10 per veri suppressionem. Per falsi
[010] suggestionem,11 ut si dicat quis se esse heredem cum non sit, ut de termino
[011] Sanctæ Trinitatis anno regis12 Henrici13 quarto comitatu Middelsexiæ de
[012] Hamone de14 Bronde.15 Idem16 erit si quis dicat se tenere in feodo cum non17
[013] teneat nisi ad terminum et huiusmodi, vel si mulier cum18 dotem petierit
[014] et partem dotis habuerit, dicat se nihil habere et sic breve de dote impetraverit19
[015] et huiusmodi. Item per veri suppressionem, ut si quis dicat se
[016] habere ingressum per alium quam per illum per quem20 ingressus fuerit.
[017] Item cui talis dimiserit qui numquam dimisit, eo quod inde nullam
[018] seisinam habuerit,21 vel si aliquem gradum22 impetrando omiserit. Et
[019] de hac materia inveniri poterit inter placita quæ sequuntur dominum23
[020] regem Henricum24 anno tricensimo primo, inter Michælem25 abbatem26
[021] Glastoniensem27 et Rogerum episcopum Bathoniensem. Et unde idem
[022] abbas dixit quod28 episcopus Rogerus29 non habuit30 ingressum nisi per
[023] episcopum I. cui prior Eustachius terras31 illas32 dimisit, qui numquam
[024] inde seisinam habuit. Et illud idem dici poterit in33 brevi34 de warantia
[025] cartæ ubi impetrator impetrando dixerit se tenere terram quam non
[026] tenuerit, et sic impetraverit quo expresso non impetrasset et huiusmodi.
[027] Et cum breve ita in se fuerit vitiosum in aliqua parte, in35 nulla parte
[028] valebit quantum ad unam36 actionem: secus erit si plures sint ibi actiones
[029] ratione plurium tenentium. Ut si unus petat per unum breve feodum
[030] unius militis in37 una villa, et versus alium in eodem brevi feodum alterius



Notes

1. habuerit, OA, MA, OC, CE; -runt, MC, LA.

2. Om., OB, MA, MB.

3. Farnburn(ia?), Farnburg., Franburn, Farumbur., Fariburne, Farinburn., Famburne, MSS. var.

4-5. Om., OB, OC, CE.

6. et per, V, OA, OB.

7. quia, OA, OC, MG, CE, MG; et, CM.

8. fuit, MSS. var.

9. falsam, OA, OC, MG, CE.

10-11. Om., OA, OC, CE, MA.

12-13. Om., MC, LA, MG.

14. Om., MC, LA, MG, CM, Y.

15. Brond, Brondone, Nebrandum, MSS. var.

16. Item, OC, CE, MB.

17. Om., OA, MG.

18. Om., OA, OC, CE.

19. impetravit, V, OA, OB, MG (corr.); -verat, MB.

20. quam, OA, OC, CE.

21. habuit, OB, MB, MC, LA.

22. g. in, MC, LA.

23. Om., OA, OC, MG, CE, MA.

24. Om., OA, MA.

25. Om., MC, LA.

26. a. de, MA, MG; de, OA.

27. Glascon., Glaston., Glastonie, MSS. var.

28. q. idem R., OA, MG.

29. Om., OA, MG; M., OC, CE; Bath., CM.

30. habuerit, OB, OC, CE.

31-32. terram illam, MC, LA.

33-34. Om., OB, MA, MB.

35. Om., MSS. var.

36. unicam, OA, MG, CM; vitam, OC, CE.

37. cum, OB, MB; et, MG, CE; et in, OA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College