Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 286  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] proponentis et respondentis, petentis et excipientis, secundum75
[002] varietatem responsionum. Sunt etiam quædam quæ dicuntur magistralia,
[003] et sæpius variantur secundum varietatem76 casuum,77 factorum et querelarum.
[004] Et78 quorum quædam sunt personalia, quædam79 realia, quædam80
[005] mixta,81 secundum quod sunt actiones diversæ et variæ,82 quia tot erunt
[006] formulæ brevium quot sunt genera actionum, quia non potest quis sine
[007] brevi agere, cum non teneatur alius sine brevi respondere nisi gratis
[008] voluerit, et ex hoc ei non iniuriatur, cum volenti et scienti non fiat83
[009] iniuria. Item cum de eadem re alicui plures competunt84 actiones, eodem
[010] modo competunt ei plura brevia, sed uno oportet experiri sicut una actione,
[011] ordine tamen ut convenit observato. Breve quidem domini regis in se
[012] nullam continere debet falsitatem. Item nullum errorem. Apparere etiam85
[013] debet in prima sui figura maxime si fuerit patens sive86 apertum, quia
[014] originalium quædam aperta et87 quædam clausa, et sive clausa sive aperta
[015] apparere debent non abrasa, non abolita, et si inveniatur abrasio, tunc
[016] refert quo loco et a quo et quando. Quo loco, utrum videlicet in narratione
[017] facti vel iuris. Si autem in narratione facti, cadit breve quasi suspectum:
[018] facta enim et nomina mutari non debent, sed iura ubique scribi possunt.
[019] Item a quo, utrum88 videlicet per ipsum cancellarium vel ausu temerario
[020] per alium, sicut per clericum iustitiarii vel vicecomitis ad procurationem
[021] alicuius partis, ubi omnes tam agentes quam consentientes de omnibus
[022] bonis suis sunt in misericordia et89 voluntate90 domini regis, et ipsi tamquam
[023] falsarii nihilominus puniantur. Et quod tales argui possunt falsitatis91
[024] probatur de termino Sancti Michælis anno regis92 Henrici93 quarto
[025] incipiente94 quinto95 comitatu Herefordiæ de Radulfo Harange. Item96
[026] quando, videlicet utrum hoc fiat antequam breve fuerit in curia recitatum97
[027] et98 publicatum vel post. Et sic breve suspectum et cadit si hoc fuerit a
[028] petente impetratum. Item cadit breve si in se contineat talem falsitatem
[029] quod signum appositum sit adulterinum99 ipsius100 domini regis, sive
[030] omnino falsum sive verum, falso tamen appositum per industriam falsariorum.
[031] Et quo casu committitur crimen læsæ maiestatis, et puniuntur
[032] tales ultimo supplicio si laici fuerint, si vero clerici pœnam degradationis



Notes

75. et s., OC, MG, CE, CM, MC, LA.

76. diversitatem, OC, CE, MC, LA, Y.

77. Om., OB, MA, MB.

78. Om., OC, MG, CE.

79. et q., OA, MB, CM.

80. et q., MG, Y.

81. mixtæ, OB, MB, MC, LA, CE, CM, Y, OC (corr.).

82. v. quædam, MC, LA.

83. fit, MSS. var.

84. competant, OB, MA, MB, Y.

85. Om., OA, OC, MG, CE, CM.

86. seu, OA; siu, OC, CE; sui, MG; s. non. CM.

87. Om., V, OA, MG.

88. Om., OA, MG.

89-90. Om., OA, MG.

91. de falsitate, V; falsitas, LA; falsitates, OA, CM; falsit., MG.

92-93. Om., MC, LA.

96. etc., OA, MG.

94-95. Om., OA, MA, MG.

97. perpetratum, OA, MG.

98. vel, OB, MC, LA; om., OC, CE.

99. adulterium, OB, MA, LA; adulterum, Y; ad ultim., MB.

100. Om., OA, OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College