Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 285  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] facto, per quod terminari posset43 utrum44 tam ipsum factum quam modus
[002] et qualitas, quia semper debet prius terminari principale cum quo terminari45
[003] poterit46 accessorium. Verbi gratia: si quis disseisitus fuerit de
[004] aliquo tenemento cum violentia et armis et47 impetraverit48 breve quare
[005] vi et armis, valere non debet breve49 quia per hoc agitur de50 qualitate51
[006] disseisinæ52 et non de ipsa re, videlicet de53 tenemento pro quo fit violentia,
[007] nec adquirit querens aliquid de ipso tenemento. Sed si plura brevia impetrata
[008] fuerint de uno54 facto55 contra aliquem56 quod sub se plures contineat
[009] actiones sicut plures disseisinas,57 et58 uno brevi et59 una actione
[010] terminari possint, si60 sic agatur, tamen61 propter hoc62 alia63 brevia non
[011] cadunt neque actiones sed terminantur, et extunc erunt huiusmodi brevia
[012] supervacua. Et notandum quod esse poterit exceptio peremptoria brevis
[013] f.413b] et non iuris, quia quandoque vertitur una actione in aliam
[014] propter privilegium heredum ad rem consequendam, et cadit omnino
[015] breve super ipsa possessione et retorquetur64 ad ipsum ius, sicut65 assisa
[016] mortis antecessoris non iacet inter coheredes et personas sanguine coniunctas,
[017] sed breve de recto. Item peremptoria esse poterit tam brevis
[018] quam ipsius iuris per exceptionem rei iudicatæ, recognitionis66, remissionis
[019] et quietæ clamantiæ. Et in omni casu ubi perimitur actio perimitur et
[020] breve, sed non e converso ut prædictum est.

Quid sit breve, et quæ originalia et quæ magistralia.


[022] BREVE quidem, cum sit formatum ad similitudinem regulæ iuris, quia67
[023] breviter et paucis verbis intentionem proferentis exponit et explanat, sicut
[024] regula iuris, rem68 quæ est breviter ennarat. Non tamen ita breve esse
[025] debet quin rationem et vim intentionis contineat. Et sunt quædam brevia
[026] formata super certis casibus et de cursu et de69 consilio totius regni
[027] concessa et approbata, quæ quidem nullatenus mutari poterunt70 absque
[028] consensu71 eorundem72 et73 voluntate. Sunt etiam74 brevia ex eis sequentia
[029] quæ dicuntur iudicialia, et sæpius variantur secundum varietatem placitorum



Notes

43. potest, V, MA, OB; possit, OC, CE, CM, MC, LA.

44. utrumque, OC, CE, CM, Y.

45. terminare, OA, OC, CE.

46. possit, OA, MG; non possit, OB; posset, MB, Y.

47. Om., OA, OC, MG, CE.

48. impetravit, OA, MC, LA.

49. Om., OB, MA, MB, Y.

50-51. ad qualitatem, OA, MG.

52. disseisitorum, OA, MG.

53. de ipso, V, MG; de illo, OB, MA.

56. aliquam, OB, OC, CE.

54-55. vi facta, OA, MG.

57. disseisitores, MG; disseisinæ, CM; disseisitorum, OA.

58. et in, V, OB, OC, CE, MA, MB, Y; in, CM.

59. et in, OB, MA.

60. et, OA, LA; om., OC, CE.

61. tunc, OA, MG.

62. Om., OA, MG.

63. aliqua, MSS. var.

64. extorquetur, OB, MA, MB.

65. si, OA, MG; fit, MC.

66. r. et, MSS. var.

67. quæ, OA, MG.

68. ratione, OA, MG.

69. de communi, V; om., MB, MG.

70. possunt, MA, MG; poterit, MC, LA; poterint, V.

71. consensu de, OB; communi, CM.

72. eorum, V, MA, CM.

74. Om., OC, CE; in, OA.

71-73. contraria, OA, OC, MG, CE, MC, LA.

71-73. contraria, OA, OC, MG, CE, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College