Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 284  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] examen convolare4 non debent. Si autem de laico feodo agatur aliud erit,
[002] nisi5 fuerit dedicatum et deo sacratum et efficiatur res sacra, quæ quidem
[003] dici non poterit de re in liberam et perpetuam elemosinam data.

De exceptione contra breve et ubi cadere debet et ubi non.


[005] CONFIRMATA sic iurisdictione iudicis, consequenter audiatur breve per
[006] quod expediri et exponi debet ius actionis, quo audito perpendere poterit
[007] tenens an ex ipso brevi6 ei competere possit7 exceptio, quia multæ sunt
[008] exceptiones quæ competunt tenenti contra breve. Oportet quidem quod
[009] breve conveniat actioni et quod in suo casu impetratum sit, alioquin
[010] non valebit. Verbi gratia: si magnum breve de recto patens impetratum
[011] fuerit ubi parvum breve clausum impetrari deberet8 in dominicis9 domini
[012] regis secundum consuetudinem manerii, et sic cadit breve10 licet actio
[013] non cadat vel11 e converso.12 Et nihilominus redire poterit ad aliud breve
[014] de recto quod competit casui,13 non obstante eo quod prius egerit cum
[015] brevi quod14 non competiit,15 quod16 pro nullo reputatur. <Ut de itinere
[016] Rogeri17 de Turkelbi2018 anno regis Henrici vicensimo19 nono in21 comitatu
[017] Notinghamiæ.> Item si ordo brevium non22 observetur23 ubi alicui plures
[018] competunt24 actiones, et primo25 agere inceperit26 per breve de27 recto28
[019] super ipsa proprietate, videlicet29 super ipso iure et possessione simul,30
[020] non poterit postmodum descendere ad inferiores actiones de ipsa possessione,31
[021] quod si fecerit, cadit actio de ipsa possessione simul cum brevi.
[022] Sed licet processum sit per breve de recto quousque visus petatur, ex
[023] pænitentia poterit petens32 reverti33 ad inferiora placita sicut ad assisam
[024] novæ disseisinæ et mortis antecessoris et alia placita.34 Ut35 de termino
[025] Paschæ anno regis36 Henrici duodecimo comitatu Berkeriæ de Henrico
[026] de Scaccario,37 quia ibi descensum est ad assisam novæ disseisinæ post38
[027] breve de recto.39 <De ordine brevium satis40 perpendi poterit per ea
[028] quæ supra dicta sunt.> Item cadit breve si super modo et qualitate
[029] alicuius facti impetratum fuerit breve ubi41 impetrari42 deberet super ipso



Notes

4. convalere, MB, OA; convolaverit, MA.

5. nisi, MSS. var.

6. Om. OB, MA.

7. poterit, MC, LA, V.

8. debet, OA, MG; debent, OB.

9. dominico, OA, MG; curia, OC, CE.

10. Om., OA, MG.

11-12. Om., MC, LA.

13. ei, OA, MG.

14. Om., OA, MG.

15. competenti, OA, MG; competit, CM.

16. et, OA, MG.

18. Turkeby, Thurkeby, Kirkeby, MSS. var.

21. Om., MSS. var.

17-18. W. de Ralegha, V, OB, MA, MB, Y.

19-20. tricensimo, V, OB, MA, MB, Y.

22-23. observatur, OB, MA.

24. competant, V, OB, MA, MB.

25. prius, OA, MG.

26. incepit, V, OB, Y; incipit, MA.

27-28. Om., OB, MA.

29. vel., V; scilicet, OA; videtur, OB; om., MG.

30-31. Om., OA, LA.

32. tenens, OA, OC, CE.

33. descendere, OB, MA, MB, Y.

34. plura, V; pla., MSS. var.

35-39. Om., OA, MG.

36. regni r., V, OC, CE, Y.

37. Siccario, Succario, Siccarit, Sutar., MSS. var.

38. per, OC, CE, CM.

40. Om., OA, MG; et cum, CM.

41. nisi, OB, MB.

42. impetrare, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College