Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 282  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] esset iurisdictio, sic37 in omni casu indifferenter procederet non obstante
[002] regia prohibitione. Debet igitur vel omnino supersedere vel cum attachiatus
[003] fuerit venire vel mittere, quod38 examinato placito in curia
[004] regia39 de40 consilio curiæ41 supersedeat vel procedat, quod si non fecerit,
[005] pœna debita42 puniatur ut supra.

Mutatur quandoque iurisdictio de iurisdictione in iurisdictionem et quandoque de persona in personam, mutato nomine rerum.


[007] MUTATUR quandoque iurisdictio de iurisdictione in iurisdictionem mutatis
[008] rerum nominibus, ut si de laico catallo43 fiat spirituale, ut cum res fuerint
[009] decimatæ fiunt de laico catallo res spirituales, et sic mutatur iurisdictio
[010] secularis in spiritualem. Et44 iterum45 e converso cum decimæ vel res
[011] decimatæ venditæ fuerint46 et ad47 alium translatæ, reincipiunt iterum
[012] esse laicum catallum. Eodem modo dici poterit de laico feodo, quod
[013] f.412b] mutato nomine ex48 causa testamentaria fit laicum feodum quasi
[014] res spiritualis secundum quosdam, sicut videri poterit in domibus, terris,
[015] tenementis49 legatis in civitatibus, burgis et50 villis, et iterum redeunt in
[016] laicum feodum executo testamento. <Sed re vera locum habet prohibitio,
[017] quia si in burgo domus vel prædium legatum fuerit in foro seculari terminabitur
[018] negotium, sicut de assignatione fieri oportet. Et si legatarius fuerit
[019] in seisina, habebit exceptionem contra heredem et assisam novæ disseisinæ51
[020] si fuerit eiectus.52 Si autem extra seisinam, tunc habebit actionem
[021] in foro seculari per modum donationis versus omnes.> Eodem modo
[022] fieri deberet ut videtur de rebus datis vel promissis ob causam matrimonii
[023] principaliter,53 et illud idem de rebus quæ accedunt54 matrimonio, ut si
[024] pecunia promissa fuerit ob causam matrimonii.55 Et quia eiusdem iuris,
[025] id est iurisdictionis, esse debet accessorium cuius iuris56 fuerit principale.
[026] Et quamvis prædictorum pertineat cognitio ad iudicem et forum ecclesiasticum,
[027] tamen ad prohibitionem regiam57 erit supersedendum.

An privatorum consensus mutare possit iurisdictionem.


[029] ITEM58 videndum59 an privatorum consensus mutare possit regiam iurisdictionem
[030] in contractibus privatis, ut si quis sic consentiat alterius60
[031] iurisdictioni61 ad vetitum examen convolando62 non obstante prohibitione,



Notes

37. sed, OB, MA, MB, OC, CE; om., V, Y.

38. quia, OA, OC, MG, CE.

39. R. (= regis?), OA, CM; reg., MC.

40-41. vel consimili cur., OA, MG.

42. prædicta, OA, MG.

43. feodo, OA, MG.

44-45. Item, V, OB, MA.

46. fuerant, OA; fuerunt, OC, CE.

47. in, OA, MG; om., OB, MA, MB.

48. in V, OB, MA.

49. et t., V, OB, MA.

50. Om., OB, MA, MB.

51. Om., MC, LA, OC, CE.

52. obiectus, MC, LA.

54. accidunt, MG, CM, MA (a. de), V (a. de).

53-55. Om., OB, MB.

56. Om., MA, OA.

57. R. (= regis?), MSS. var.

58-59. videndum est, OA, MG.

60-61. in a. iurisdictionem, OB, MA, MB, Y, V (ad a.i.).

62. convalendo, OA, MG; convolendo, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College