Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 281  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vulneratam remedium quærere, ut4 suspectus amoveatur5 et ei substituatur
[002] non suspectus, cum nihil gratius detur inimico quam si detur ei quis
[003] adiudicandus6 quem7 damnificare intendit, et valde meticulosa res est sub
[004] iustitiario litigare suspecto, quia sæpius tristissimum sortitur eventum.
[005] Causa vero recusationis unica8 est, scilicet9 suspicio, quæ consurgit multis
[006] ex causis, scilicet si iustitiarius sit consanguineus petentis, homo vel
[007] subditus, parens vel amicus, vel inimicus tenentis, affinis,10 familiaris vel
[008] commensalis, consiliarius, vel narrator suus extiterit in causa illa vel alia11
[009] et huiusmodi.

De iurisdictione maiorum et minorum iudicum.


[011] IN fine notandum de iurisdictione maiorum et minorum. Et imprimis quod12
[012] sicut dominus papa in spiritualibus super omnes ordinariam habet iurisdictionem,
[013] ita habet rex in regno suo ordinariam13 in temporalibus, et
[014] pares non habent14 neque15 superiores. Et sunt qui sub eis ordinariam
[015] habent in multis, sed non ita meram sicut papa vel rex. Et pares esse16
[016] poterunt illi17 qui inferiores sunt in iurisdictione sua multis rationibus, sed
[017] par18 in parem19 non habebit iurisdictionem non magis quam imperium,
[018] et multo fortius nec in superiorem. Item sicut a papa poterit quis habere
[019] iurisdictionem delegatam in spiritualibus, ita poterit quis a rege in temporalibus,
[020] sicut iustitiarii maiores vel minores vel illi20 qui sunt quasi iustitiarii,
[021] videlicet quibus rex concesserit21 libertates aliquas quæ pertinent ad
[022] coronam22 et23 dignitatem24 suam. Et25 quamvis in temporalibus sicut in
[023] spiritualibus æstimare deberet26 rex27 vel iustitiarius suus28 an sua sit
[024] iurisdictio vel29 non, ut sciri possit an30 summonitus venire debeat an non,
[025] tamen31 si iudex ecclesiasticus falcem32 ponens in messem33 alienam aliquid34
[026] præsumpserit contra coronam et dignitatem regiam,35 sicut de laico
[027] feodo vel de catallis, cum prohibitione a rege susceperit, supersedere
[028] debet in omni casu, saltem donec constiterit in curia regia36 ad quem
[029] pertineat iurisdictio, quia si iudex ecclesiasticus æstimare posset an sua



Notes

4. ut si, MC, LA.

5. summoneatur, OB, MA, MB, Y.

6. adiudicandum, MC, LA, MG.

7. quam, OB, OC, CE, CM, Y.

8. multiplex, OA, MG; iniusta, OC, CE; iuncta, LA.

9. Om., OB, MA, MB, Y.

10. a. vel, OB, MA, MB.

11. in alia, OB, MA, MB, Y.

12. Om., OB, MA; quia, MB.

13. o. iurisdictionem, MG, OA (ordinare).

14. sic, MSS. gen.; habet, OA, MA. Cf. vol. 1, 163 n.1.

15. Om., OB, MB; in, MC.

16. Om., MB; erit, OB; e. non, MA.

17. Om., MG; illis, MA, Y; illas, MB; ill., OB.

18. Om., OA, MG.

19. partem, MC, MG; tempore, OA.

20. alii, V, OB, MA, MB, Y.

21. concessit, V, OB, MA, Y.

24. libertatem, V, OB, MA, MB, Y.

25. et ideo, V, OB, MA, MB, Y.

22-23. Om., OA, OC, MG, CE.

26. debet, V, CM; debent, MB.

27-28. Om., OA, MG.

29. an, V, OB, MA, MB.

30. utrum, V, Y, OB, MB; om., MA.

31. Om., OA, OB, MG.

32. saltem, OA, MG, CE.

33. messam, MC, LA.

34. aliud, OA, OC, MG, CE.

35. R. (= regis?), OA, OC, CE.

36. R. (= regis?), OA, OC, CE, CM; reg., MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College