Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 280  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] processum fuerit quandocumque53 sive prohibitio intervenerit sive non,
[002] omnia quæ acta sunt in minori curia revocabuntur. Item datur exceptio
[003] contra iurisdictionem propter privilegium implacitati, ut si quis respondere
[004] non debeat de aliquo placito nisi coram ipso rege vel capitali iustitiario
[005] suo, quale54 habent Hospitalarii,55 Templarii et plures alii. Item datur
[006] exceptio contra iurisdictionem propter privilegium proveniens ex concessa
[007] libertate, ut si universitas vel communitas civitatis alicuius, sicut Londoniæ,
[008] respondere non teneatur de aliquo placito extra civitatem,56 quale
[009] habent barones civitatis Londoniæ, qui de nullo respondebunt57 extra
[010] civitatem nisi tantum de tenuris forinsecis. Item datur exceptio contra
[011] iurisdictionem propter libertatem alicuius universitatis quæ de nullo
[012] placito respondebit nisi certo loco, quale58 habent barones de quinque
[013] portubus59 qui non respondebunt de aliquo nisi apud Schipweye. Item
[014] datur exceptio contra iurisdictionem propter utilitatem60 alicuius universitatis,
[015] scilicet ne trahantur61 extra comitatum ad faciendum assisam
[016] novæ dissesinæ et mortis antecessoris. Item datur exceptio contra iurisdictionem
[017] sicut in curiis62 baronum63 qui placitum de recto tenere nolunt64
[018] vel non possunt, vel si iurisdictionem remiserint65 et66 curiam suam67
[019] et ea68 velint postmodum repetere. Item datur exceptio contra iurisdictionem
[020] ratione contractus, ratione delicti et ratione renuntiationis, de
[021] quibus superius dictum est.

De exceptione contra personam iustitiarii et de causa recusationis.


[023] DICTUM est de exceptionibus quæ competunt contra iurisdictionem. Nunc
[024] videndum si sit aliqua quæ competere possit contra personam iustitiarii,
[025] ut si aliqua ratione habeatur suspectus timore, odio69 vel amore: et non
[026] video70 quare71 debeat recusari, quia si male iudicaverit ex certa scientia
[027] litem suam facit, et tenebitur ad restitutionem damnorum cum de hoc
[028] f.412] per superiorem fuerit convictus. Si autem per imperitiam non
[029] sic,1 sed summoneri poterit quod veniat et faciat recordum, ut ea quæ
[030] correctione indigent corrigantur et in2 statum debitum reformentur.
[031] Melius tamen est3 ut videtur, in tempore occurrere quam post causam



Notes

53. quandoque, OB, MA, MB; om., OA, MG.

54. quæ OA; qualia, MG.

55. hospitel-, hospitul-, MSS. var.

56. c. Lond., OA, OC, CE, MC, MG, LA, CM (Londoniens.).

57. responderunt, LA; respondere habent, MC.

58. qualem, V, CM; quali., MG.

59. portibus, OA, OC, CE, MC, LA; om. Item datur . . . Schipweye, MA.

60. libertatem, MC, LA.

61. trahuntur, OA, MG.

64. noluerunt, OC, CE; -rint, CM.

62-63. cur. baronis, Y, OB, MA; cur. baron., MSS. var.

65. remiserunt, MB, OA.

66. in, MC, OC, CE.

66-67. in curia sua, V, OB; in cur., MA.

66-67. in curia sua, V, OB; in cur., MA.

68. eam, OB, MA, MB.

69. odio favore, OA, MG.

70. vides, MC; videt, OB, MA, MB, Y; iudicio, OC, CE, LA.

71. qualiter, OA, OC, MG, CE; quare non, OB, MB, MA (quia).

1. sit, OC, CE, MC, LA.

2. Om., OB, MA; actum in, OC, CE.

3. esset, OA, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College