Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 279  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rata sint iudicia, videre oportet an iustitiarius warantum habeat a rege
[002] quod iudicare19 possit, quia si warantum non habuerit,20 non valebit quod
[003] coram eo actum erit,21 quasi coram non suo iudice, quia primo22 legi debet
[004] breve originale et postmodum breve per quod iustitiarius constitutus est,
[005] et si nullum omnino habuerit vel si habuerit tamen non ad manum, non
[006] erit ei parendum, nisi forte ita sit quod23 breve originale de iustitiaria sua
[007] faciat mentionem. Item nec24 est25 ei parendum si contra iurisdictionem
[008] suam excipiatur, si26 fuerit27 ab eo subdelegatus28 qui iudicem dare non
[009] possit,29 ut si iustitiarius sub se fecerit iustitiarium ad totam causam, non
[010] magis quam si30 procurator faceret procuratorem. Item nec31 erit ei
[011] f.411b] obtemperandum cum excipiatur contra ipsum licet warantum
[012] ostenderit,32 ubi33 per ipsum qui delegavit translata fuerit iurisdictio et
[013] cognitio ad alium, quia si quis diversis temporibus duos dederit iudices,
[014] posteriorem dando videtur prohibuisse priori. Item non est34 ei35 parendum36
[015] si excipiatur licet delegatus37 fuerit et warantum habuerit, si sub
[016] prætextu unius placiti velit cognoscere de aliis ad quæ non extenditur sua
[017] iurisdictio, vel si38 cum39 habeat iurisdictionem ad vetitum40 placitum,
[018] fines mandati excesserit41 et iurisdictionem extendat ad alia quæ sequuntur
[019] assisam post captionem assisæ, cum sit functus officio suo sicut ad certificationem
[020] et convictionem,42 cum generalem non habeat iurisdictionem sibi
[021] delegatam, sicut habent iustitiarii itinerantes in comitatibus43 ad omnia
[022] placita, vel sicut iustitiarius44 capitalis.45

Item contra iurisdictionem inferioris iustitiarii.


[024] ITEM46 excipitur47 contra iurisdictionem inferioris48 iustitiarii49 ubi præfertur
[025] iurisdictio iurisdictioni, ut si quis implacitatus fuerit de una et
[026] eadem re ab uno vel diversis in diversis curiis, sicut in curia domini regis
[027] et50 in curia baronis vel alicuius alterius inferioris, quo casu maius51
[028] auditorium præferri debet minori. Et si in maiori curia ostenderit tenens
[029] quod de eadem re in minori curia fuerit implacitatus, prohibebitur52 ex
[030] parte regis quod in placito illo in inferiori curia non procedatur. Et quamvis



Notes

19. iudicari, OA, MG.

20. habuit, OA, MG.

21. fuerit, OA, OB, MA.

22. prius, OA, MG.

23. per, OA, MG.

24-25. non, OA, MG.

28. sit delegatus, LA; sic delegatus, OC, CE; ut del-, MG.

26-27. quod fuit, OB, MA, MB, Y.

29. posset, V, OB, MA; potest, OA.

30. Om., OA, MG.

31. non, OA, MG.

32. ostendit, OB, MA, MB; ostendat, OA, MG, CM.

33. nisi, MSS. var.; ut, OA, MG.

34. Om., OA, MG.

35. Om., OB, MA, CM.

36. p. sit, OA, MG.

37. legatus, V, OB, MA, MB, Y.

40. unum, V, OB, MA, MB, Y.

38-39. sicut, OB, MA, MB, CM.

41. excedat, V, OB, MA, MB, Y.

42. coniunctionem, OB, LA; convinctionem, MC; convocationem, OC, CE; cognitionem, OA, MG; iurisdictionem, CM.

43. comitatu, V; com., MSS. var.

44-45. iustitiarii capitales, V, MG.

46-47. Excipitur quandoque, OA, MG.

48-49. inferiorum iust., OA, MG.

50. vel, OA; om., OB, MA, Y.

51. magis, OA, MA, MG, CE.

52. prohibetur, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College