[001] per legem. Si autem nullam omnino habuerit probationem pro se, [002] videtur quod tenens non habet6 necesse ei in aliquo respondere propter [003] defectum probationis, quia deficere poterit7 probatio licet ius numquam8 [004] deficiat. <Secundum quod probatur in itinere episcopi Dunelmensis et [005] Martini de Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis Henrici tertio, de [006] Raghenilda Murdake.> Et quod cadat9 breve videtur nisi sit qui sustineat, [007] quod de gratia iustitiariorum possit et debeat ei subveniri per iuratam [008] patriæ, sed cum causæ cognitione, vel quia forte instrumenta probationis [009] deperdita sunt vel quia illa ad probationem suam faciendam ad manum [010] non habuerit vel sine difficultate habere non poterit. Quo casu dabitur [011] alius dies, ut de termino Paschæ anno regis Henrici quarto decimo comitatu [012] Dorsetiæ, de Matillide10 quæ fuit uxor Stephani de Bosco. Si autem [013] instrumentum probationis protulerit de11 termino et dimissione et ei [014] contradicatur, probetur veritas instrumenti per testes et per patriam, [015] qua probata, adhuc erit necesse probare ingressum et terminum præteritum [016] si contra excipiatur, alioquin inutilis erit actio. Si autem instrumentum [017] ab initio concedatur et tenens excipiat de feoffamento, ut si concedat [018] quod primo receperit ad terminum et quod infra terminum datum sit12 ei [019] in feodo tenementum, si petens feoffamento contradicat et cartæ, procedet [020] inquisitio de feoffamento per testes et per13 patriam. Et quo casu si feoffamentum [021] sufficiens sit et bonum, retinebit tenens et sic terminabitur [022] negotium. Si autem feoffamentum nullum, sic recuperabit petens sine [023] aliquo regressu14 quem tenens habere possit15 ad terminum, quia in eo [024] quod se tenuit ad feodum tacite termino renuntiavit. Si autem petens [025] pro16 se nullam habeat probationem nisi simplex dictum et simplicem [026] vocem de dimissione et termino, et tenens ex abundantia, licet ad hoc [027] non teneretur, proferat cartam de feoffamento quæ dedici non possit, [028] tenens in seisina sua remanebit. Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla [029] in comitatu Suffolciæ de Willelmo de Wantham et Matillide17 uxore eius. [030] Nec etiam tenens sive petens audiendus18 esset19 si se ponere vellet super [031] patriam de ingressu suo cum nullam habeat pro se præsumptionem, nec [032] contra cartam ut videtur respondere poterit quæ proponitur in modum [033] exceptionis cum actio sua non teneat super principali. Item esto quod [034] petens dicat quod tenens non habeat ingressum nisi per A., et tenens [035] respondeat et dicat quod ingressum habeat per ipsum petentem vel [036] aliquem antecessorem suum qui dederint, recognoverint vel remiserint