Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 278  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] propter fraudem veniendo contra factum proprium. Iudices vero puniantur
[002] f.411] quia tenuerunt placitum in præiudicium regis.1 <Et similiter
[003] creditor quia debitorem traxit ad forum vetitum.> <Et secundum quod
[004] dicitur quod laicus non poterit renuntiare2 foro seculari in præiudicium
[005] regiæ dignitatis, eodem modo videtur quod nec clericus si velit in causa
[006] criminali, vel alia cuius cognitio pertineat ad dignitatem ecclesiasticam
[007] et ordinem clericalem, et est fere eadem ratio hinc3 inde. Iudex vero
[008] ecclesiasticus si iudicaverit de laico feodo non poterit sententiam demandare
[009] executioni, quia si illam demandaverit vicecomiti exequendam non
[010] erit ei parendum. Si autem illam per se ipsum vel suos exequatur locus erit
[011] novæ disseisinæ. Eodem modo videtur quod si laicus cognoverit in causa
[012] criminali de clerico ubi sequitur degradatio, si iudicium faciat contra
[013] clericum sive se gratis posuerit in inquisitionem sive non, quod non
[014] valebit quod actum erit,4 quia episcopus numquam ad mandatum iudicis
[015] secularis sine rege procedet ad degradationem. Igitur alia convictione opus
[016] erit in foro ecclesiastico, ut ipse cognoscat et iudicet qui poterit iudicium
[017] demandare executioni. Igitur quandoque5 petatur clericus in tali actione
[018] ab episcopo erit illi liberandus, quia non habet rex prisonam de eo quem
[019] iudicare non poterit. In causis vero civilibus ubi non agitur ad degradationem,
[020] videtur quod clerici se tueri non possint,6 quin respondeant in
[021] foro seculari in placitis quæ pertinent ad coronam et dignitatem regis,
[022] quia rex poterit iudicium demandare executioni sine præiudicio ecclesiasticæ
[023] dignitatis, maxime si voluerit7 quod clericis in huiusmodi actionibus
[024] civilibus in foro seculari respondeatur, quod huiusmodi placita pertinent
[025] ad dignitatem et coronam regiam ratione rei et ratione delicti.>

Qualiter excipiendum sit contra iurisdictionem alicuius iustitiarii superioris.


[027] SUPERIUS dictum est qualiter revocatur iurisdictio cum quis tractus8
[028] fuerit in9 placitum10 ad iudicium vetitum et iudicem non suum,11 scilicet
[029] ad forum ecclesiasticum in placitis et actionibus quarum cognitio pertinet
[030] ad coronam12 et13 dignitatem regiam, per exceptionem oppositam14 contra
[031] iurisdictionem. Nunc autem videndum15 qualiter excipiendum16 sit contra
[032] iurisdictionem alicuius iustitiarii17 qui se facit iudicem in placitis et actionibus
[033] quæ pertinent ad coronam et dignitatem regiam cum quis tractus
[034] fuerit18 in placitum coram eo. Et sciendum quod imprimis ad hoc quod



Notes

1. domini ??., V, OA, MG.

2. renuntiari, MC, LA.

3. habita, V; habet, MC.

4. est, V, MC.

5. quandocumque, V; quantumcumque, MC, LA.

6. possunt, V; possit, OC.

7. voluerint, MC, LA.

8. contractus, OB, MB, MG; tractatus, Y, CM; convictus, MA.

11. s. contra iurisdictionem, OA, MG.

9-10. Om., OA, MG.

14. positam, OA, OC, MG, CE.

12-13. Om., OA, MG.

15. dicendum, V, OB, MA, CM.

16. examinandum, OA, MG.

17. iudicis, V, OB, MA, MB, Y.

18. sit, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College