Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 277  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] prolatam,71 qui72 si absolutus fuerit, mulier per eum vincet73 nec ultra
[002] accusari poterit. Si autem condemnatus fuerit, mulier non est condemnata
[003] sed aget causam suam, fortassis74 obtinere vel75 gratia vel iustitia76 vel
[004] legis auxilio potest.77 Quid78 enim79 si adulter ab inimicis oppressus sit aut
[005] falsis80 argumentis testibusque81 subornatis apud præsidem gravatus, quia
[006] aut noluit82 aut non potuit83 provocare? Mulier vero84 iudicem religiosum
[007] sortita pudicitiam85 suam86 defendet,87 sed hoc antequam fuerit condemnata.
[008] Quod quidem ut88 videtur melius esset observare in omnibus casibus
[009] supra dictis, quod89 si unus iudex se purgaverit, quod hoc prodesse debeat
[010] coniudicibus suis et parti. Si autem in purgatione defecerit, quod90 hoc
[011] aliis non noceat quin se defendere possint91 et causam suam.

De responsione iudicum.


[013] ITEM92 respondere poterunt93 iudices secundum quod superius in parte
[014] dictum est, quod quamvis res de qua agitur94 temporalis sit et cognitio
[015] pertineat ad forum seculare,95 ipse querens expresse renuntiavit privilegio
[016] fori in scriptura et regiæ prohibitioni,96 et quod conveniri possit ubicumque
[017] creditor vellet et in quocumque foro, et ideo quod ipse querens audiri
[018] non deberet97 propter renuntiationem, ex quo gratis trahi voluit ad forum
[019] vetitum et iudicem non suum. Et cum iudices super hoc et creditor instrumentum
[020] protulerint98 de renuntiatione quod99 querens dedicere non possit,
[021] statim ante omnia in iudicio seculari compellatur ipse querens quod
[022] reddat quod100 debet101 vel faciat quod convenit, et sit102 in misericordia
[023] pro iniusta detentione versus suum creditorem, etiam sine alio brevi sicut
[024] supra dictum est, propter dolum et malitiam suam, quia per se reversus
[025] est ad iudicium regium cui prius renuntiavit in ipsius regis præiudicium.
[026] Et iis ita peractis, tunc demum procedatur in causa prohibitionis, et103
[027] si convictum sit quod aliquando gratis processit in foro ecclesiastico, tunc
[028] prosecutione et renuntiatione concurrentibus aggravetur pœna propter
[029] multiplicem iniuriam, et debitor in causa prohibitionis104 puniatur propter
[030] renuntiationem cum pœna præcedenti propter iniustam detentionem, et



Notes

71. probatam, OA, MA.

72. qua, OB, MA, MB, Y.

73. veniet, OA, MG.

74. et f., V; si f., OA, MG.

75. poterit vel, OA, MG; scilicet, OC, CE.

76. i. poterit, V, OB, MA, MB.

77. sic, MC, LA, OC, MG, CE.

78-79. potest enim quidam, OA; quid. (em?) enim, MG.

80. similibus, V, Y, OB, MB; si liberet, MA.

81. testibus quod, OC, CE; testibus quia, MC; testium quod, OA, MG (quia).

82. voluit, nolit, MSS. var.

83. p. mulier, V, OB, MA, MB.

84. non, OA, OC, MG, CE.

87. defendat, V, OB, MA, MB.

85-86. pudicitia sua, OA, MG.

88. mihi, OA, MG; ubi, MC, LA.

89. ut, V, OB, MA, MB.

90. per, OA, MG.

91. possit, V, MG.

92. tunc, MC, LA; om., OA, MG.

93. poterint, OC, CE; possunt, V, OB, MA, MB, Y.

94. queritur, OA, MG.

95. secularem, OB, MB, OC, CE, Y.

96. prohibitione, CE; --onem, OB; --nis, CM.

97. debet, OA, MA, MC, MG; debent, OB.

98. protulerunt, V, OC, CE, MG.

99. et, MC, LA.

102. sic, MSS. var.

100-101. Om., OA, MG.

103-104. Om., OA, MA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College