Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 276  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] familiaribus et amicis. Facilius enim admittuntur compurgatores alicuius42
[002] ad legem et defensionem propriam quam recognitores ad recognitionem.
[003] Et non est necesse quod omnes sint eiusdem43 ordinis,44 condicionis vel
[004] dignitatis cuius est ille qui legem vadiaverit.45 Sufficit enim si fideles sint
[005] et bonæ opinionis, ut si episcopus,46 abbas vel prior ad legem47 teneatur,
[006] non oportebit quod compurgatores omnes sint episcopi, abbates vel priores,
[007] nec si clerici fuerint48 ordinati, milites49 vel50 coniugati, dum tamen alio
[008] modo sint idonei ut prædictum est.

Qualiter formantur verba legis.


[010] FORMANTUR autem verba legis secundum formam51 recordi sicut in omnibus
[011] aliis legibus faciendis observatur, in qua si quis eorum defecerit si laicus
[012] fuerit,52 pro convicto habeatur de eo quod ei53 imponitur, et gaolæ54
[013] committatur sicut præsumptor55 contra regiam dignitatem ac si crimen
[014] læsæ maiestatis commisisset. Si autem clericus, aliquando cum56 eo57
[015] f.410b] mitius agitur de gratia ob reverentiam ordinis clericalis. Si
[016] autem convicti, damna restituent querenti, adhibita tamen aliquando
[017] taxatione debita58 secundum quod iustitiariis visum fuerit iustum.

Refert quis eorum se prius purgaverit.


[019] REFERT quis eorum secundum quosdam prius se purgaverit, iudex vel ille
[020] de quo queritur. Dicunt quidam quod si iudex prius purgaverit, unus vel
[021] plures, quod ille qui secutus est non propter hoc liberatur,59 et quod
[022] quilibet in hoc casu defendat causam propriam, licet videatur prima facie
[023] quod non est qui sequatur cum non sit qui teneat placitum,60 quod61 non
[024] est verum secundum quosdam. Sed vice versa si ille qui sequi debeat se
[025] purgaverit iudices per hoc liberantur, cum non sit qui teneat placitum62
[026] cum non sit qui sequatur,63 quod non est in primo64 casu, ubi quis sequi
[027] poterit de facto suo et voluntate licet iudex65 procedere66 recusaverit. Item
[028] esto quod iudex in purgatione defecerit, ille qui sequitur non est propter
[029] hoc condemnatus, nec eodem modo si unus ex pluribus iudicibus, quia
[030] quilibet eorum in hoc casu defendet causam suam propriam, secundum
[031] quod legitur ff.67 ad legem Iuliam de adulteriis, l.68 denuntiasse, C.69
[032] queritur, ubi dicitur quod expectabit mulier sententiam de adultero70



Notes

42. Om., OA, MG; et, OC, CE.

43-44. ordinar., OA, MG.

45. vadiavit, OB, MA, Y.

46. e. vel, MC, LA.

47. hoc, OA, MG.

48. sint, V, OB, MA, MB.

49. Om., OA; sil., MG.

50. vero, OB, MA, MB, Y.

51. formam leg., OA, MG.

52. Om., OA, MG.

53. Om., V, OB, MA, MB.

54. regi, OA, MG.

55. præsumptores, OA, MG.

56-57. Om., OA, MG.

58. Om., OA, MG.

59. liberabitur, V, OB, MB, Y.

60. Om., MC, LA, OC, MG, CE, CM.

61-62. Om., OA, OB.

63. sequitur, OC, MG, CE.

64. ipso, V, OB, MA, Y.

65-66. inde recedere, OA, MG.

67. Om., OA, MG.

68. lege ult., V; ul. (vel?), OC, CE, OB, MB; id est de, CM.

69. sic, MSS. gen.; º MG; om., MC, OA, LA.

70. adulterio, OA, OB, MB, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College